Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2934. 1637 januari 26. Van C. HuygensGa naar voetnoot1.Quod ab affine ReigersberghioGa naar voetnoot2 in antecessum acceperisGa naar voetnoot3, rogat te princeps meusGa naar voetnoot4, ut paulisper hoc sibi vaces et, qua commodo tuo fieri possit, sententiam scripto exponas circa tres quaestiones schedula ista comprehensas. Prima, ut intelligis, illustris est et apprime te digna, proposita pridem quoque nonnullis et praecipuis, sed communium et, quales hoc ferme forum occupant, trivialium caussarum patronis; quorum solutioni proinde trepide et παϱαφόϱως datae non fuit visum acquiescere. Quae sequitur, ut multifaria sit neque unius genii, minus nodi habet inspectis, quae accedunt, testamentis et quas impetravimus, ut ad singula feuda annotavi, strictius laxiusve testandi licentiis. Adeo hic stabiliendis magis aliorum opinionibus et responsis adhiberis, vir summe, quam ut quasi desperato ulceri archiater invoceris. Tertia, ne fallaris, non iurisconsulti cuiuspiam, sed solius principis est, qui πεϱὶ τοῦ ἀδυνάτου τοῦ πϱάγματος non semel monitus controvertere hoc tamen amat et in luce meridiana caecutire videri, cum sua interesse sentiat, ne vel haec diem faciat. Quarto capite quid postuletur, vides. Addendum et hic tamen, ut, quam operte fieri possit, excutienda quaestio Gallis tradatur. Nosti scrupulum, et quam in illa gente non unius vulturis esset hoc cadaverGa naar voetnoot5, nisi caussam per se validam etiam armis tueremur. Expectabimus, vir nobilissime, quam mox tantillum gravioribus curis subcidere volueris, qui quasi ludibundus haec tractare vales et secure feriari inter spinas, unde nec se magna ingenia sine sudore expediant. Vale et me ama, excelsi nominis et virtutis tuae cultorem addictissimum
| |
Hagae Com., VII Cal. Feb. MDCXXXVII. Rogaris item, quod omiseram, ut vernaculo sermone nostro potius quam latino aut Gallico respondeas atque ut haec scripta denique simul cum consilio remittantur. | |
Boven aan de brief staat: Grotio, et ab eo remissa. |
|