Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2910. 1636 december 31. Van S. BielkeGa naar voetnoot6.Magnifice ac generose domine legate domine amice observandissime, Quae exacto hoc tempore post praelium Witstochianum apud campi marschall. BaneriiGa naar voetnoot7 ac LeslaeiGa naar voetnoot8 exercitus gesta sunt, non dubito, M. ac G.D. SalviumGa naar voetnoot9 perscripsisse; ut ea a me repeti haud sit necesse. Eorum vero, quae a recuperato Gartzio hic locorum accidere, summa huc redit. | |
Campi marschallus WrangeliusGa naar voetnoot1 exercitum sibi subjectum flumen Fuhram transductum per stativa Marchiaca ad Oderam commodum disposuerat; cum Berolino ostentatur spes posse electorem BrandeburgicumGa naar voetnoot2 induci, ut munitionibus suis Custrino et Spandovia certa pactione cedat idque maxime, si exercitus Berolino confestim admoveatur, cujus inopinato adventu terrore hominibus injecto consilium procederet felicius valido postea fundamento futurum bello in Silesiam portando. Ea spe effectum, ut exercitus sine mora Berlinum translatus sit, cui impositum praesidium caeptaque inde cum marchione SigismundoGa naar voetnoot3 negotiatio, quod elector ipse tum Peitzii ad fines Lusatiae haereret. Verum hic conceptae animo spei nil respondebat; omnia quaesitis arte moris cludebantur rejectis in absentiam electoris partim causis, a quo resolutiones exspectarentur, partim deprecationibus intermixtis aliisque frivolis obtentui sumptis, quo bellum redimeretur. Interim arma clanculum parabantur divulsaeque ac in diversa distractae antea Silesiacae copiae in unum coibant ArnimbioGa naar voetnoot4, qui jam Brandeburgico electori, mox SaxoniGa naar voetnoot5 aderat, consilia isthaec vel cudente vel acuente. Mox cum fucus dispalesceret rupto infelicis morae taedio compressius urgentiusque sententiam decretoriam elector poscebatur. Ea vero haec fuit: non posse electorem munimentis suis absistere, quod eo facto jam caesareis partibus renunciare palam videretur, quod altioris tamen esset indaginis. Itaque vel intuitu propinqui sanguinis nexus, quo Sacra R.M.as Regina ac Dna nostraGa naar voetnoot6 cum electore jungitur aliasque in speciem decoras magis quam utrosimiles ob causas, quae allegabantur, postulato ruinisque praeterea provinciarum electoralium facesseret Wrangelius; vel inducias quinque aut sex septimanarum daret, quibus labentibus electori negotium pacis universalis in conventu Ratisbonensi promovendae curae foret aut, si res non succederet, ex re nata rebus suis consulendi. Orationi huic plus pompae quam fidei ineratGa naar voetnoot7; itaque caput rei non omittere consilium erat Wrangelio; cum nuntiatur haut procul consistere hostilem equitatum. Ea res effecit, ut exercitus Oderam versum reducere ratio belli suadere visa est. Mulctatis ergo Berolinensibus pecuniae summa levi, ut aequanimitatem agnoscerent, nec ad saniora redeundi consilia locum sibi praeclusum existimarent, Francofurtum ad Oderam exercitus deduci captus. Iamque pars ejus pertigerat, cum residuam hostilis equitatus praevertere conaretur: sed frustra fuit, ne ultimum quidem agmen lacessere ausus amisso paullo ante tribuno magni nominis UngaroGa naar voetnoot8, quem Lubbae securum omnium rerum nostri ceperant legione ejus maximam partem caesa. Dum et Francofurti morantur nostri pontemque ab hoste dirutum reficiunt urbemque aliquantum communiunt, agrum Sternebergicum ac porro Crossensem ducatum late populantur pontibus ceteris, trajectui hostis servientibus | |
disjectis nec ad urbium tamen obsidiones vel praelium ineundum ob tempus anni incommodum equitatumque hostili imparem progressi, satis habuere in praesentia hostem aditu ad fines Pomeraniae arcere ac sibi ipsis tantisper sine impendio suo alimenta parare. Tandem cum frigus invalesceret et flumina constipata equitatui hostili transitum ubique praeberent, non fuit ultra e re visum tam procul hisce locis cum exercitu consistere, ne hostis medium sese inter nos effundens - id quod facillimum fuerat - rationes nostras separaret turbatioresque efficeret. Reductus igitur exercitus ad Fuhram - de quo ante dixi - fluvium, qui Oderae illabitur, munimentis ac ponte Francofurti ante destructis per stativa priora locatur. Ipse vero campi marschallus huc excurrens paulisper, quid porro facto usus, mecum consilia nunc communicat. Hostis vero quid agitet, aut consilii capiat interim, brevi experiemur, nec deero officio literario, ubi quid dignum memoratu praeterea occurrerit. Interim M. ac G.D.V.r(am) Dei tutelae commendatam cupio, cui de cetero officia mea paratiss.ma defero. Mag. ac generosae dominationis vestrae amicus ad officia paratissimus Sten Bielke. | |
Dab. Stetini, d. 21 Decemb. Stil. Vet. Anno 1636.
Pro literis M.D.V.raeGa naar voetnoot1 summas ago gratias; quaesoque, continuare ne gravetur. | |
Adres: A Monsieur Mr. Hugo Grotius, ambassadeur ordinaire pour sa Maiesté et la Couronne de Schwede, auprès de sa Maiesté christianissime, résident à Paris. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 12 febr. En in dorso: Dec. 1636 Bielke. |
|