Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2764. 1636 september 20. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime Domine, Venit ad Sublimitatem Tuam tribunus HamiltonGa naar voetnoot3, amicus fide optima mareschalli HorniiGa naar voetnoot4, cui nihil magis nocuit, quam quod nimium multis Gallorum et Germanorum res, quae quam maxime celari debebat, innotuit. Ego ferme postremus eam scivi. Feci, ne pecunia deesset, contribui consilium et operam, jam tum tamen multum metuens, ne res tam multis indicata res nostras suo ex usu nec ultra aestimantibus displaceret. Nunc per Angliam transit Hamiltonus ibi quoque communi causae, si quid potest, profuturus. Puto dignum, qui a Suedis bene excipiatur, tum ob virtutes ejus, quas a multis praedicari audio, tum quia Gallicae militiae Suedicam constanter praefert. Deus det, ut ejus opera, Excellentissime Domine, Suedia Tuaque Sublimitas felices utantur. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, X/XX Sept. MDCXXXVI. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |