Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2687. 1636 juli 24. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot3.Nobilissime Domine, Quod mihi a publicis negotiis subsecivi est temporis, id rerum Suedicarum antiquitatibusGa naar voetnoot4 inquirendis insumo. Eam ad rem velim transmitti mihi, si quod est, dictionarium Suedicum sive addito latino sive alio quovis sermone; Novum quoque Testamentum lingua Suedica et exempla vetustissimarum inscriptionum sive sepulchralium sive aliarum. Vidi et latine versas leges Suedicas, quas itidem, si fieri potest, videre cupiam. Ad haec si mihi adjutor esse poteris, obligabis me; et dabo operam, ne sterile hoc beneficium apud me desideat. Hucusque scripseram, cum tuas accipio datas X/XX Iunii, in quibus miror cum septimo quoque die ad M. cancellariumGa naar voetnoot5, ad te quoque scripserim, mensem et mensis dimidium elabi potuisse, ut nihil acciperetis. Sed et literae ad SprecherumGa naar voetnoot6 meae omnes et ipsius ad me ab aliquot mensibus in itinere nescio quomodo periere; et quas nuper ad RhingraviumGa naar voetnoot7 miseram, pervenerant ad ipsum, sed sine magni cancellarii literis, quas una miseram. Si a Gallorum artibus haec eveniunt, non bene statur pactis de curanda literarum libertate. Literas magni cancellarii scriptas XX/XXX MaiiGa naar voetnoot8 mittente D. CamerarioGa naar voetnoot9 recte accepi. Habeo gratiam pro iis, quae nuncias, et pro bonis verbis BritanniGa naar voetnoot10, ad quae responsum magni cancellarii videre avebo, ut ad ejus prudentissima praescripta ego quoque sermones meos temperem. | |
Te videre ac complecti coramque testari, quanti faciam a te diligi, utinam detur. Nostri omnes amicissimo animo te salutant. Miror a filio meoGa naar voetnoot1 pridemGa naar voetnoot2 me nihil habere literarum. Valere te opto quam optime. XIV/XXIV Iulii MDCXXXVI.
Si placet M.D. cancellario ex pecunia Gallica dari MousterioGa naar voetnoot3, ut picturae, quas jussus fecit, accipiantur, florenos CCC; item si vult dari, quae dixerat III M. florenorum pro chartis HottomannicisGa naar voetnoot4, curabo, ut per HeufdiumGa naar voetnoot5 numeratio fiat et res expediatur. De admissionalibusGa naar voetnoot6 quoque rem permitto ipsius arbitratui. Bis dat, qui cito datGa naar voetnoot7. Tuae nobilitatis studiosissimus
|
|