Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2601. 1636 mei 23. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3.Excellentissime Domine, Cum nudius tertius scripserimGa naar voetnoot4 per tabellarium, qui extra ordinem et properanter valde proficiscebatur, nihil interea evenit quod significarem, nisi venisse heri ad me ducem BernhardumGa naar voetnoot5, ut iterum mihi valediceret. Dicebat is videri sibi aliquid de pace in arcano agi, qua de re et aliorum conjecturas nuper perscripseramGa naar voetnoot6. Abit cras digresso jam cardinali ValettaGa naar voetnoot7. Intra octo dies PonicaGa naar voetnoot8 Angliam, HogendorpiusGa naar voetnoot9 Hollandiam petit. Is mihi indicavit cardinalem Riceliacum in duce Bernhardo magnum potentiae suae, si qui motus ingruant, collocare praesidium. Ducis miles jam refovere se coepit hospitio comitatus Burgundiae intacti a bello hactenus. Id quomodo laturi sint Helvetti, qui ejus comitatus antiqui sunt defensores, videbimus. Video plerosque sic existimare: principem ArausionensemGa naar voetnoot10 hoc anno nihil aliud quam fines Batavos tutaturum; ita illo Gallisque cessantibus AngloGa naar voetnoot11 legationibus se trahi patiente tota vis armorum in Suecos incumbit, quorum vim imminui multi etiam sociorum, ut aemulationis ingenium est, taciti gaudent. Quidam et Romae jactant sua effectum opera, ut protestantes inter se concurrant. Edictum regisGa naar voetnoot12 de re pecuniaria in praeteritum tempus vim suam exserens | |
mitto et omnia, Excellentissime Domine, felicia Tuae Sublimitati rebusque Suedicis precor. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 13/23 Maii 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|