Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2510. 1636 maart 15. Van J. SkytteGa naar voetnoot6.Magnifice Domine legate, amice singularis, Propensus tuus in me affectus ante multorum annorum tractum ceptus, et post in me meosque filiosGa naar voetnoot7 continue transmissus, literis tuisGa naar voetnoot8 eloquentia non minus quam amore fluentibus mihi clarissime illuxit; quibus ut respondeam desiderio perpetuo tui per omnes illos annos, qui tua praesentia vacaverunt, adducor. Interim unice gratum accidit per tres meos filios repetitis vicibus te compellare ac salutare: qui multam tuam in ipsos humanitatem, continuis apud me laudibus tulerunt teque tanquam ingenii studiorumque eminentissimum seculi nostri et vivum exemplum sibi imitandum venerandumque proposuere. De me id affirmare ausim, quemadmodum iamdudum nomen tuum perpetuae apud me commendasti memoriae, ita postquam propiori nunc nexu Serenissimae reginae meaeGa naar voetnoot9 et patriae iunctus sis, eandem me firmius retenturum. Quod ut tibi prospere cedat honoremque, quem a te accipit, tibi quoque patria reddat, et voveo et pro parte mea promovere semper studebo. Si quid apud vos scriptu dignum occurrat, ut non gravate mihi communicare digneris, rogo. Nobis domi immota pax, nisi quod Saxonum armis foris lacessita, in praesens clades inque futurum posteritatis infamiam in ipsos trahat. Sed hos quoque | |
terrores brevi excisum iri, et totam in bella civilia instinctam ruentemque Germaniam solida pace tandem respiraturam, id exorata tot annorum continuatis malis divina sperare iubet clementia. Cuius tutelae te cunctosque pro patria causaque communi stantes enixe commendo. Magnificentiam vestram officiose colens
| |
Holmiae, die 5 Martii A.o 1636. | |
Adres (onder aan de brief met andere hand): Inscriptio erat: Monsieur monsieur Hugo Grotius, Ambassadeur ordinaire de Sa Majesté de Suède à Paris. |