Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2365. 1635 november 25. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime Domine, Quanquam scripsi nudiustertiusGa naar voetnoot3 per tabellarios, tamen SadlerumGa naar voetnoot4 euntem ad Sublimitatem Tuam nolui sine meis literis dimittere. Video rerum prudentes omnes ita judicare non posse diu heic bellum trahi. Causae ita credendi multae sunt. Princeps CondaeusGa naar voetnoot5 palam improbat belli indicti consilia. Comes SuessionensisGa naar voetnoot6, quod a consultationibus potissimis arceatur, fert graviter. Nobilitas queritur se impensis gratuitae militiae exhauriri idque contra instituta vetera extra fines. Plebs a monachis incitata partim et incommoda gravissima sentiens sublato cum Hispanis Belgisque commercio multorum et rebus belli jure confiscatis damnat arma, quasi non in publicum bonum, sed ex unius hominis suas injurias exsequentis arbitrio sumta. De gazis suis quod jactant, nugae sunt. Videmus ipsi, quantis in difficultatibus immo et periculis vectigalia aut exigantur vetera, aut tententur nova orta nuper gravi seditione non in longinquis regni partibus, sed Carnuti. Ipsae, quae haberi possunt, pecuniae quam male administrentur, quis non videt? Numerorum militarium vix tertia pars apparet. Hinc Valentiae infelix obsidio, nisi et SabaudiGa naar voetnoot7 dolus adfuit, quem multi suspicantur: Valli Telinae imminens vere proximo periculum. Apud Lotharingiam bellum, quod in Germaniam parabatur, intra viscera receptum flagrantibus non apud Metim tantum, sed in Burgundia villis igni hostili: pari modo per Picardiam ac vicina non modo in hostem promotum nihil, sed vastitas in agris, deserta itinera ob raptus inultos. Societatum sublata fides. Ut de Germanis taceam, quorum vix ullus est princeps, vix ulla civitas, quae non pacem aut fecerit aut precibus ambiat, principi ArausionensiGa naar voetnoot8 non magis quam Sabaudo fiditur. Quid mirum? cum Sabaudo Pignerolum hi extorserint, Sabaudiae compedem, principi autem Arausionensi Arausionem extorquere omni modo voluerint, utrumque autem deceperint, | |
Sabaudum celatum cum in hac aula esset ea, quae per Italiam suo ex usu pepigerant: Arausionensem vero in Flandriam ante annos aliquot in spem inanem venturi e Gallia exercitus pertractum. Accedunt ad haec ex formidine potentium divisa passim imperia, magnum militiae malum, nec aemulatus tantum, sed inimicitiae apertae inter BrezaeumGa naar voetnoot1 et CastilionaeumGa naar voetnoot2, ita nunc iter IncolismensemGa naar voetnoot3 et LafortiumGa naar voetnoot4 nec magis occultae inter Sabaudum et CrequiacumGa naar voetnoot5. Sunt autem mala haec omnia ejusmodi, ut remediorum spes sit nulla, CardinalisGa naar voetnoot6 laborum impatiens curam rerum in monachumGa naar voetnoot7 derivat: is levi cura defungitur. Butillerius filiusGa naar voetnoot8 nihil nisi cursitat, paterGa naar voetnoot9 differt omnia. Qui aerarium tractant, qui militi praesunt, omnes immissos se putant in auream messem. Horum omnium peccata onerant cardinalem, vitae quoque suae trepidum. Nec segnis per MasarinumGa naar voetnoot10 pontifexGa naar voetnoot11 ostentare pericula, quo magis pacem suo ex usu, id est, cum maximo protestantium damno conficiat. Videbit Sublimitas Tua, quae ibi se conditiones offerant ad pacem aut bellum. Ego eos, quos convenire licuit, ita edocui, de pecunia tam diu debita, de legatione, postquam utendi tempora abierant missaGa naar voetnoot12, de detractis amicorum nobis opera iis in Prussia obventionibus, quibus belli onera sustinebantur, ut quicquid constituerit Sublimitas Tua, constituta ei sit existimatio. Illud adhuc texi hactenus, quod in tempore promi poterit, non obstrictam fidem Suedicam, nisi rexGa naar voetnoot13 bello cum domo Austriaca implicaretur: implicitus est cum HispanoGa naar voetnoot14 ad nos non pertinente: cum CaesareGa naar voetnoot15, qui nobis hostis est, non implicitus. Haec non eo scribo, ut quicquam suadeam remotior a rerum, quae illic geruntur, cognitione, quam ut id possim, sed ut plane videat Sublimitas Tua liberam sibi esse consultationem, quocunque res ducent. Ejus prudentiam Deus, bellorum pacisque arbiter, Excellentissime Domine, ad bonum Suediae, christianique orbis regat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 15/25 Novembr. 1635. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|