Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2349. 1635 november 23aant.. Van F. SpanheimGa naar voetnoot2.Mitti ad te, vir nobilissime et amplissime, dissertationem Historicam super Reformatione GenevensiGa naar voetnoot3. Si ab argumento tibi commendari possit, est quod nobis gratuler, mihi etiam privatim, si summam observantiam probes, qua te et omnia tua veneror. Caetera luxuriosa nimis et infra laudem esse et scio et ingenue fateor. Proinde non possum non judicii tui accuratissimi severitatem deprecari. Munus amplissimum, quod tanta cum dignitate sustines, ex animo tibi gratulor, qui eximias tuas virtutes orbi notas semper suspexi. Bene de rebus illis nobis sperandum, quae tua prudentia reguntur. Utinam tantum munus ubique sacrum foret et in virtutem incideret! Pluribus intercedere nolo curis tuis publicis, et hoc unum a te observanter peto, ut affectum meum probes, qui in te colendo sibi satisfacere nequit. Ampl. T. devotissimus
| |
Scripsi Genevae, Id. Nov. MDCXXXV. |
|