Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2279. 1635 september 20. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine, Vix quicquam habeo, quod uberrimis tuis literis, quas a principe ArausionensiGa naar voetnoot3 domum reversus ad me dedisti, reponam praeter, quam debeo, gratiarum actionem. Sicut enim a vestris partibus incerta admodum est literas curandi ratio, ita et a Lotharingia Rhenoque ita infesta sunt hostium cursibus itinera, ut Argentorato nihil, Meti ut ab hominibus longe a rerum actu positis praeter inanes rumusculos vix quicquam accipiamus. Itaque junxerintne jam arma landgraviusGa naar voetnoot4 et ValettaGa naar voetnoot5, nescimus. Illud credi video Francofurtum multa commoda, transitum quoque adferre GalassioGa naar voetnoot6. Itaque ab ea parte prospera speramus magis quam scimus. At ex aula, quae nunc est Catalauni in Campania, scribitur huc regemGa naar voetnoot7 cohortes - regimenta vocant - ex diversis Galliae partibus - nam Helvetii nondum advenere - paratas habere XX, ad depellendum Lotharingiae ducem CarolumGa naar voetnoot8, cujus milites, pedites ter mille, equites 7ngentiGa naar voetnoot9, in Monasterio quodam ad Sancti Michaëlis obsessi a Gallis spem evadendi vix habent, nisi, quod maxime cupiant Galli, praelium audeat Lotharingus. RohaniusGa naar voetnoot10 commeatuum eget: spero Venetos ei malo succursuros. Post Villattam nihil actum CrequiacoGa naar voetnoot11 et sociis; tamen de obsidenda Valentia fama est. Et solet in illis partibus omnis anni tempestas bello esse idonea. De Hispani regisGa naar voetnoot12 in Italiam adventu nihil credunt Itali, sed a rectore Neapolitani regniGa naar voetnoot13 hoc obtentu pecunias quaeri non satis procedente astu apud suetas talium aures. Classis Hispanica se nunc non movet. Legatus AngliaeGa naar voetnoot14 partim, ut mos est gentis, magnifice domum instruens, partim matronas principes ante videre cupiens, nondum nostris salutationibus | |
vacat. Quantum intelligo, cordi esse incipit domus nimis diu neglectae negotium. Et quod de Lotharingia Palatinatuque mones, magnam habet aequitatem. CardinalisGa naar voetnoot1, quem his diebus ex mandato conveni, ait, etiamsi deficiant caeteri, regem in armis perstiturum. A nostris pacem cum PolonoGa naar voetnoot2 temporariam tam caro redemtam non in aliud arbitror, quam ut et ipsi valide adsint Germaniae rebus. Duobus his regnis duabus ex partibus bellum gerere perseverantibus credibile est non omnem Germaniam sui immemorem fore, sed aliquos principes landgravii, aliquas civitates Argentorati virtutem imitaturos. Et fieri potest, ut, qui a federe abscesserunt, eos brevi siu consilii poeniteat, ubi visuri sunt se Charybdis fuga in Scyllam incidisse. Dolens intelligo novum dissidium Batavis subortum cum Anglis, quod ex Anglico portu Batavi Dunquercanam navem abduxerint. Sed id tale non est, ut sanari nequeat. Vidi magni cancellariiGa naar voetnoot3 ad SaxonemGa naar voetnoot4 monita, quibus nihil dici potest prudentius. Et valde miror pro tot benefactis, pro consiliis tam fidis, indignam adeo referri gratiam. Vellent, qui hic sunt, jam rem inter ipsos ad arma devenisse. Sed in talibus rebus est non leve in mora pretium, vel ad amoliendam invidiam. Damnum illud, quod piscatoribus accidit, metuo, ne magnos questus et pacis desiderium suscitet. Gallorum et DorpiiGa naar voetnoot5 naves nihil plane egerunt, nisi quod Dunquercanorum metu ad tempus levarunt omnem hanc oram maritimam. Galli in Americam aliquid se moliri velle dicunt, melius forte facturi, si societatem Batavorum bonis legibus et tempore jam confirmatam pecunia aliqua ad res magnas excitarent. Electorem CarolumGa naar voetnoot6 in majorum laudes succrescere, multum gaudeo. Certe tantae Domus, tot regnis illigatae, tam longa calamitas, nunc quidem principibus omnibus opprobrio est et in posterum esse debet formidini. Pro transmissis chartis multum debeo. Ex Italia recentes literae rumores habent de Hispaniae regis illuc adventu mense Octobri, sed ne ibi quidem satis creditos. Valentiam obsidendi spem video labascere. Ita illi oppido a milite rebusque aliis provisum est. BromsaeusGa naar voetnoot7 hic nondum comparet. Est inter domesticos meos quidam illi consanguinitate junctus. Ita non latebit me, ubi venerit statimque accipiet et ad se missas et alteras ad legatum BatavicumGa naar voetnoot8 literas. | |
Me noli credere quenquam tibi esse amiciorem aut qui tibi tuisque magis ex animo omnia optet prospera. Illustrissimae Dominationi Tuae perpetuo
| |
Lutetiae, 10/20 Septemb. A.o 1635. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foed. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Amstelodami 29 7bris / 9 Octob. |
|