Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2281. 1635 september 20. Aan L. GrubbeGa naar voetnoot11.Nobilissime Domine, Tristia sane sunt, quae literae tuae IV Augusti vet. cal. datae nuntiant, sed | |
tamen, qualiacumque sunt, sciri oportet. Iners malorum remedium ignorantia est. De SaxoneGa naar voetnoot1 mirarer, nisi illam aulam pridem fama cognossem. Valde res ignorat, si putat se solum cum aliquot sectatoribus tutiorem fore ab Austriacis quam tota regna Suedeorum et Francorum. Heic res aguntur non, quanta vellem, cura, attamen nec frigide. RexGa naar voetnoot2 cohortes, quae nunc regimenta dicimus, excivit XX multis e Galliae partibus, ut ducem CarolumGa naar voetnoot3 a populo nimium ipsi studente dimoveat Helvetiorum expectans auxilia. Ter mille pedites, equites quingenti e Lotharingicis ad Sancti Michaëlis tenentur Gallorum indagine. Hi aut in casses incident aut Lotharingum implicabunt proelio, quod genus bellandi Galli maxime pro se esse arbitrantur. De landgraviiGa naar voetnoot4 rebus et utrum se cum ValettaGa naar voetnoot5 iam iunxerit, an impediat hoc GallassiusGa naar voetnoot6 urbe, ut vult, Francofurti utens, sane nescimus. Ita omnia itinera partim hostium partim aliorum insidiis infesta sunt. In Italia frigent res post Villattam captam, exiguum oppidum. PontifexGa naar voetnoot7 intercedit bello, cuius interest Italiam quietam esse. Tamen Valentiam a Gallis sociisque obsessam, qui optant, credunt. Classis Hispanica quiescit adhuc. Inducias cum PolonoGa naar voetnoot8 non sine nostro damno factas intelligo. Sed ea nostris occasio erit res Germanicas in melius etiam invitis Germanis promovendi. Lunemburgici conventusGa naar voetnoot9 constituta, ubi finem deliberatio acceperit tibique commodum erit, expectabimus. Vereor, ne nova intercedant certamina Hollandis cum Anglis, e quorum illi portu navem abduxere hostilem. Velim scire, quid de ea re A.D. FeugleroGa naar voetnoot10 aliisque Hamburgensibus, amicis meis videatur. Puto illos quoque in eorum esse numero, qui commerciorum causa neque nos neque Gallos neque alios volunt offendere. Ego non illis tantum, sed omnibus pacem opto veram, honestam et tutam. Pax una triumphis innumeris potiorGa naar voetnoot11. Vale, vir nobilissime, et cave dubites amicitiam a me tuam fieri plurimi, quod utinam rebus possem potius quam verbis ostendere. Tuae Nobilitati observantissimus
| |
Lutetiae, X/XX Septemb. MDCXXXV. |
|