Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2227. 1635 augustus 10. Aan P. du MayGa naar voetnoot12.Cum primum in hanc urbem veni, vir amplissime, constantem mei apud te memoriam ex literis tuis didici. Maluissem ex te ipso, ut quomodo solebamus suavibus colloquiis, si quid negotia in animis nostris tetricum reliquissent, discuteremus. Et spero id futurum aliquando. Quamdiu vero id non ferunt res tuae, quid potius agamus quam hoc chartaceo sermone foveamus amicitiam veterem? Eruditissimus SalmasiusGa naar voetnoot13, popularis vester, immeritis inimicitiis apud Batavos | |
exercitus de reditu in Galliam cogitabat, sed nunc intelligo ita dignitati ipsius consultum, ut subsistere decreverit magnum haud dubie eorum locorum argumentum. Nescio, an apud vos sint, qui literas colant; hic frigent omnia RigaltioGa naar voetnoot1 Lotharingiae ius malente dicere quam libros bibliothecae regiae evolvere. Sudant tamen praela in novis bibliis cum versionibus plurimisGa naar voetnoot2, Cyrillo et TheodoretoGa naar voetnoot3. SeldenusGa naar voetnoot4 in Anglia pro maris dominio scribit. Respondeant Batavi. Ego nunc Suedica curo. Vale, vir amplissime. Tuae Amplitudini addictissimus
| |
Lutetiae, X Augusti MDCXXXV. |
|