Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2223. 1635 augustus 9. Aan L. GrubbeGa naar voetnoot1.Nobilissime Domine, Pacta SaxonicaGa naar voetnoot2, quorum meminerunt literae tuae XXVI Junii vet. cal. ad me datae, quas accepi nudiustertius, iam vidi Germanico primum, deinde et Belgico sermone. Sunt sane multa in iis insidiosa nec dubito, quin alia pernitiosiora in publicum occultentur ipsis rebus emanatura. Credibile est, si Suedia Polonico liberetur bello et Galli pergunt curam gerere sociorum, futurum, ut qui haec aliis tetenderunt retia, primi illis implicentur. Ac de induciis quidem cum Polono productisGa naar voetnoot3 adhuc in spem diuturnioris otii ignaros nos esse passae non sunt, quae inde venerunt legati GalliciGa naar voetnoot4 literae. Gallicae autem res primum in Alpibus Rhaeticis optime procedunt, nam III Iulii nova RohanioGa naar voetnoot5 de Caesarianis obtigit victoria, antequam se cum iis conjungere possent Hispani, contra quos die xii profectus tanta celeritate et vi est Rohanius, ut non modo Berbonni, ubi tum agebant, exspectare eum non fuerint ausi, sed ad castra refugi apud Fontani munimentum, iis quoque diffisi ignem injecerint. Horum ducenti admodum caesi sunt in comitatu Bormiensi, loco, cui ab aquis calidis nomen est, aliisque iterum ad S. Mariam castris incensis, sicut Vallem Telinam comitatumque Bormii dereliquerant, ita et Vallem Monasterii deseruere. Restant in agro Tirolensi bis mille quingenti admodum trepidi et ipsi recente tot cladium sensu et quia agrestes male ab ipsis habiti quibusvis modis Rohanii gratiam quaerunt. Neque segniter per Alsatiam bellum geritur, ubi Caesariani deserta Caesaris Lautera, soluta Bipontini oppidi obsidione, quam caeperant, vires suas Wormatiam retulere; quid de Maguntiaco sit futurum, haeremus incerti. Caeterum Valettae cardinalisGa naar voetnoot6 exercitus cum Bernhardo duceGa naar voetnoot7 conjunctus crescit indies seque ad agendos trans Rhenum hostes parat. RexGa naar voetnoot8 ad civitates Argentorati Colmariaeque misit, qui animos ipsis addant, quod nunc succedet melius, quando hostis praecipuae copiae absunt longius adversus LotharingiumGa naar voetnoot9 restante in illis partibus LafortioGa naar voetnoot10. Vinarienses principesGa naar voetnoot11, si ducis Bernhardi sequuntur exemplum, non dubito, quin fidem praestituri sint federi. Nos hic indefesso studio laborabimus, ut fortia magni D. cancellariiGa naar voetnoot12 consilia hujus regni ope atque auxilio sustententur. Quod eo felicius | |
procedetGa naar voetnoot1, si quae ibi geruntur res per me quoque ad hujus aulae notitiam perveniant. Vale, nobilissime Domine. Nobilitati Tuae addictissimus
| |
Lutetiae, IX Aug. novi Cal. MDCXXXV. |
|