Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2219. 1635 augustus 4. Aan de Regering van ColmarGa naar voetnoot9.Magnifici Honoratissimique Domini, Negotium civitatis vestrae, cuius causa huc virum clarissimum syndicum vestrumGa naar voetnoot10 miseratis, etiamsi mihi commendatum a vobis non esset peramicis literis, tamen mihi cordi futurum fuerat ob rei ipsius aequitatem et ob civitatis vestrae in causam communem merita egregia. Accedebat, quod abiens hinc magnus Suetiae cancellariusGa naar voetnoot11, memor Suedicae amicitiae a Magnificentiis Vestris optima fide cultae, inter praecipua, quae mihi reliquit, mandata, vestrae quoque salutis ac libertatis curam ostenderat singularem. Sicut mihi doluit diutius quam vellem tractum fuisse id negotium, ita gaudeo eum tandem impositum finem, qui et regis ChristianissimiGa naar voetnoot12 in vos benevolentiam testetur et vobis animos additurus sit ad tutandam causam communem Germaniae ac sociorum colendamque regni Francici longe potentissimi amicitiam. Mea diligentia si quid unquam praestare poterit, quod ex usu sit Magnificentiarum Vestrarum, rogo credatis id vobis semper paratum et expositum fore. Delectavit me multum notitia contracta cum viro clarissimo syndico vestro certoque affirmare possum neminem inveniri posse, qui res sibi injunctas majore studio fideque procuraret. | |
Deus haec arma necessario sumta ad pacem communem eoque tutam deducat ac Vestras Magnificentias, Magnifici honoratissimique Domini, incolumes in tempora meliora servet. Vestris Magnificentiis addictissimus et ad officia omnia paratissimus
| |
Lutetiae. IVGa naar voetnoot1 Augusti novi Cal. anni MDCXXXV. |
|