Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2209. 1635 augustus 2. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime Domine, Literae, quae a Germania maritima quaeque a vobis veniunt, in Brabantiane retineantur, an ejus periculi occasione curiosi abutantur alii, non sine causa dubito. Doleo ex iis, qui jactantur, sermonibus cognoscere Gallos, - non aulam dico, cardinalisGa naar voetnoot4 enim rerum potens omnia alia loquitur - sed duces, sed milites, adeo esse alieno a principe ArausionensiGa naar voetnoot5 animo, cum tamen, siqua spes est rerum bonarum, ea a mutua ipsum inter et illos concordia pendeat. In Valle Telina res non male procedunt: III Iulii nova duci RohanioGa naar voetnoot6 parta victoria, capti mille, fusi caeteri. Etiam Bormium ab hostibus derelictum Genevenses literae loquuntur. Die 14/24 Iulii, ad S. Avoti convenere cardinalis ValettaGa naar voetnoot7 et dux BernhardusGa naar voetnoot8. Habebat secum Valetta X aut XII peditum, equitum minus quam duo millia. At heic in aula habere dicitur viginti sexGa naar voetnoot9 peditum millia, equitum XII. Spero futurum, ut, quod tam cito fieri non potuit, ut dignae tanto regeGa naar voetnoot10 copiae in hostem procederent, id fiat cum tempore, cujus tamen grave est damnum. Nam dum heic argentum retinetur, ibi, quod sequitur, miles deficit, capta Caesaris Lautera est, et quo diutius defensa est, eo saeviorem sensit victoriam. Obsidetur Bipontinum oppidum; quid de Maguntiaco sit, ignari vivimus tanta per interjecta loca hostium vi. Tamen a Colmaria abiisse hostes laetus intelligo; at contra triste est quod scribitur Ulmam, Memmingam, oppida alia, Norembergae exemplo, quaerere pactiones proprias. Ducem ChauniumGa naar voetnoot11 audimus quidem ingressum modicis cum copiis in agrum Cameracensem, sed retro pedem tulisse nullo aut levi hostium damno. Mercatorum heic exquiruntur consilia ad reperiendas rationes restituendi | |
inter Galliae Hispaniaeque populos commercii, quo illi difficilius quam hi carent. Colmariam exemtam periculo ajunt, qui veniunt inde. LeiningiiGa naar voetnoot1 et Hohenloiorum comitum nonnulliGa naar voetnoot2 Saxonicis conditionibusGa naar voetnoot3 accessere. An verum sit, quod additur, LefflerumGa naar voetnoot4 pro Wittenbergensi duceGa naar voetnoot5 Viennam Austriae iisse, nescio. Argentoratenses huc misere sciscitatum, quid sperare debeant, nec dubito, quin partim res ipsae partim hinc additae spes eos sint retenturae in partibus; quanquam pacem Saxonicam per tubicinem misit ad eos GalassiusGa naar voetnoot6. Haec sunt, quae nunc quidem aut certa sunt, aut in tanta rerum ob infestas vias caligine pro certis habentur. Si quid novi discetur aut etiamGa naar voetnoot7 horum cognoscetur exploratius, expertem te non patiar, Illustrissime Domine, quem cum omni familia divinae tutelae commendo. Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
| |
2 Augusti novi Cal. MDCXXXV. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Camerarius, conseiller d'Estat de la Reine de Suède et son Ambassadeur es Provinces Unies. A La Haie. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R.A.o MDCXXXV 9 Aug. st. n. |
|