Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 123]
| |
Serius forte venire videor ad officiumGa naar voetnoot1, quod lugentibus amicis praestari solet. Non advocabo ad excusationem negotia; ita enim pridem de me meritus es, ut quicquid differri ullo modo potest, id tui curae atque amori posthabere debeam. Aliud dicam: multi amicorum festinarunt, quod monendum te putarent, ne te nimium dolori permitteres. Ego, qui te scirem a prima aetate tinctum penitus omnibus divinae humanaeque sapientiae praeceptis, ne monendum quidem te censui, sed dandum aliquod spatium, quo ea, quae nosti optime, in memoriam tibi ipsi usumque revocares: nos hac lege natos, aequo ut animo feramus hoc universum sapientissime regentis voluntatem; nihil heic nobis mancupio datum, usu omnia, praeter ea, quae de mentium humanarum immortalitate erudite ab antiquis philosophis dicta sunt, habere nos evangelii promissa, ipsius expromissoris sanguine redituque in vitam testata; quorum certi non debeamus invidere amicis sortem meliorem commodi nostri aut voluptatis causa. Haec Thuanus aliis debet dicere, Thuano nemo nisi ipse. Quare cum iam satis temporis praeterierit, quo ista cogitata saepe iam recogitare posses, non ego te hortor, ut amaritiem illam nulli bonam, gerenti gravem, his, pro quibus suscipitur, si id sciant, maxime displicituram pellas ex animo, sed nihil addubitans jam pulsam gratulor. Si quae tamen sepulti ignis favillae supersunt, memorabo tibi, quid mihi jam saepius similia passo in mentem venerit: superesse nobis multos propinquos, et propinquis nihilo posteriores amicos; injuriam autem esse in superstites non de hoc bono magis gaudere quam uno damno affligi. Non male cum illis agit Fortuna, quibuscum minorem partem auferre contenta decidit. Quid quod sapientium multi pro iis ipsis, quos extra mortales casus mors cita seposuit, gratias Liberatori Deo habendas crediderint attestante et Graecorum proverbio: ὅν οἱ ϑεοὶ φιλοῦσ᾽, ἀποϑνὴσϰει νέοςGa naar voetnoot2. Id si rationem semper aliquam habet, certe hoc nostro saeculo habet maximam. Aliae aetates hominum exsilia videre, nostra totos populos patria extorres. Terras quondam beatissimas non ad sterilitatem, sed ad ipsas Arabum solitudines videre est redactas. Bella ubique, et in ipsis bellis alia bella per militum saevitiam ac rapacitatem. In tot malis aut circumstantibus aut impendentibus tutum nihil nisi mors. Qui tanto rerum turbini eripitur, quid aliud quam evasisse censendus est? Illud praeterea e tuis ad amicos literis cum gaudio cognovi virile te doloris solatium ex negotiis quaerere. Larga tibi se dat materia: es apud illustrissimos duces, apud exercitus, qui longissime hostem submovent ostenduntque Rheno, veteri Galliae limiti, oblita ibi jam olim Gallorum arma. Cum animum per omnes terras circumfero, video nusquam melius regiGa naar voetnoot3 procedere. Hostis damni sui spectator tantum factus est. Tot armatis hominibus juris incutere reverentiam et ex castris civitatem facere res magna teque digna est. Castrensis iurisdictio, quae, ut Taciti verbis utar, calliditatem fori non exercetGa naar voetnoot4, eget illa, quam idem scriptor in socero suoGa naar voetnoot5 | |
laudat, naturali prudentiaGa naar voetnoot1. Tum vero in tanta ubique peculatuum impunitate atque etiam gloria dare abstinentiae exemplum quanti censendum est? Harum virtutum sibi esse conscium ingens tranquillitatis scutum est nullis adversarum rerum telis vulnerabile. Nos vero omnes amici tui laudes tuas festis ominibus prosequimur id optantes, ut semper tui, semper patris, semper aviGa naar voetnoot2 sis similis. Vale, vir nobilissime. Tuus toto animo
| |
Lutetiae, Calendis Augusti 1635. |
|