Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2171. 1635 juli 5. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot12.Excellentissime Domine, Non omisi scribere statis diebus, saepe et extra ordinem, quoties occasio se dedit, nec una via. Faciunt tamen infesta per omnes partes, qua terra, qua mari, itinera, ut dubitem, pervenerintne, aut omnes, aut pleraeque. Neque vero tam eius certus esse cupio quam prosperi adventus Sublimitatis Tuae in illas partes, quae ipsius praesentiae cummaxime indigent. | |
Vellem habere multa, quae nuntiare possem, unde animus adderatur labascentibus. Et ad alios quidem non nisi prospera scribo aut spes prosperorum. Caeterum id quod res est neque aliorum diligentia latere Sublimitatem Tuam patietur neque a me apud eam taceri fides patitur. Praetereo Belgica, ubi quae post secundam praelii fortunamGa naar voetnoot1 accidere, minime respondent expectationi. Nulla defectio populorum aut nobilium, nulla expugnatio urbium, quae id nomen mereantur; contra mira et nobilitatis et plebis fides in HispanumGa naar voetnoot2, nec minus in Gallos odium accensum novis quotidie plusquam militaris licentiae exemplis. Quid futurum sit ubi ingens ille, qui utraque Rheni ripa incedit, exercitus hostilis ad Antunnacum altero facto transitu vires suas junxerit, erectis animis opperimur. Magno haud dubie onere levabit Germaniam tantarum copiarum in Belgicum solum abitus, non ita tamen, ut non satis et ibi cis Rhenum maxime belli restet. Pars ea, quae ad superiora ejus ripae flexit captis Beinemio, Seltzio locisque aliis junxit se Lotharingo duciGa naar voetnoot3, qui ad Brisgraviam duo peditum quatuor equitum millia recollegerat. Dux ipse XVIII Iunii ad Marckelsheimum erat, Colmariam et Slestadum prope, Ioannes WaertusGa naar voetnoot4 Argentorato non longe, cui magnus honos obtigit, quod duas cohortes regimenta vocant, Gallicas Lafortiani agminisGa naar voetnoot5, quarum altera erat regisGa naar voetnoot6 praetoria, concidit. Pars vero altera, quae Spiram et vicina cepit, indiligenter custodita a Bipontinis, tantum intulit metum duci BernhardoGa naar voetnoot7 metuenti, ne multis ex partibus velut indagine clauderetur, ut Sarraepontem primum, inde propius Mosellam ad S. Avoldi se contulerit, FeuqueriumGa naar voetnoot8 inibi exspectans et multum querens, quod non in tempore redditus sibi sit equitatus auxiliaris Suedicus, non impleta promissa Lutetianis pactis duodecim millia, non propius ad Rhenum admotae Lafortii copiae. De caeteris querelis nihil nunc dicam. Lafortii miles rerum omnium penuria laborat tantumque licentiae usurpat, ut magisne ipsius an CaesarisGa naar voetnoot9 miles agrestium plebi metuendus sit, jure dubitetur. Haec ipsa quam dixi pars Caesarianorum antequam in Treviros Belgasque iret, missis equitum duobus millibus populata est agrum Bipontinum, et nimia hujus festinatio ad pericula Belgica servare ad tempus videtur Wormatiam et Maguntiacum. Transrhenana autem pars GallassianiGa naar voetnoot10 exercitus, ad quinque millia, draconarii plerique, Antonnacum petit citis itineribus; eorundem portio alia est, quae Manheimum et Heidelbergae arcem aut oppugnet aut jam cepit. Tanta est eorum, qui in illis erant locis, consternatio, quae administratorem RusdorfiumGa naar voetnoot11, ColbiumGa naar voetnoot12, StreiffiumGa naar voetnoot13, omnes Metim compulit forte | |
nec ibi constituros, nam multi inde ad hanc usque urbem retrocedunt. Administrator Sedanum iturus creditur secum ferens infortunati Friderici, regis BohemiaeGa naar voetnoot1, corpus, ne deprehensum alicubi hostibus ludibrium praebeat. MansfeldiumGa naar voetnoot2 ab Argentorato literae scriptae XVIII Iunii in Ringravia dicebant censu acto exercitus reperisse duodecim peditum, decem equitum millia. Iam vero et rex HungariaeGa naar voetnoot3 dicitur novum et magnum exercitum trahere nullo ultra a TurcaGa naar voetnoot4 metu versis ejus in PersamGa naar voetnoot5 armis. De Nurimberga audimus, orare eam pacem a Caesare paratam recipere quater mille milites in sui custodiam, mulctam pendere 300000 florenorum et quae ecclesiae ecclesiasticorumque fuere eis reddere. Vereor, ne longius eat exemplum. Nam par et magnitudine et fide in partes Argentoratensium civitas, non eadem quidem sed eodem euntia mala sentire incipit imminutis commerciis rerum ad vitam necessariarum pretio in triplum incenso. Adversus haec tam longe lateque patentia Germaniae incommoda ac pericula tarde heic consulitur. Principe CondaeoGa naar voetnoot6 huc vocato primum ut divortio fratris regiiGa naar voetnoot7 suam auctoritatem illiget, deinde, credo, ut seditiones tum alibi tum in Aquitania maxime gliscentesGa naar voetnoot8 aut comprimat aut sopiat; successor ei cum imperio in omnes cis Rhenum extra regni limitem regis copias mittitur cardinalis ValettaGa naar voetnoot9. Sub eo erunt HaleriiGa naar voetnoot10, Lafortii, Feuquerii copiae auctae addito e proximis praesidiis milite, ita ut omnes futurae putentur ad millia viginti. Seditio tum alibi magna est tum Burdegalae quanquam in urbe ea agente EspernonioGa naar voetnoot11 cum armata nobilitate; ipsa quiete recolligit vires, palam clamante plebe: ‘vivat rex, sed sine tributis’, nec quoque audente aut poenam aut nova tributa exposcere. Ad Italiam venio. Ibi crescentibus indies Hispani viribus tanta fuit Gallorum contra ingenium cunctatio, ut invenerit quod eventurum prudens nemo dubitabat; Bormioque et aliis Vallis Telinae castellis expulsus impar tanto certamini RohaniusGa naar voetnoot12 vix Clavennam Ripamque retineat, si tamen nunc retinet. Causam tantae patientiae aut negligentiae potius maxime credibilem illi adferunt, qui pontificemGa naar voetnoot13 omni modo per nuntios id egisse ajunt, ne extra Telinam Vallem in Italiam promoverentur arma spe facta inani quieturum, si nihil ultra moveretur, Hispanum. Accedit aliud ad haec non minus malum, quod certo discimus Americanam classem nullo damno Hispaniae portus attigisse resurgentis belli alimentum. | |
PuylaurentiiGa naar voetnoot1 mors dat fabulis locum, post multas in Bastiliano Vincennique carcere clausorum antehac subitas mortes. Ego minime suspicax, satis ad mortem causae in ipso carceris taedio esse arbitror hominibus praesertim fortunae nihil nisi blanditias expertis nulloque literarum praesidio munitus contra rerum humanarum vices. Qui res Colmariae heic agitGa naar voetnoot2 multum queritur tutelae regiae conditiones longe alias addi quam Lafortius InsulanusqueGa naar voetnoot3 pepigerant; maxime eum offendit adscriptum, ut oppidani ad suae salutis custodiam ea conferant, quae necessitas exigat, quanquam addito ultro, ut id faciant non coacti. At meliorem suorum municipum sub Suedorum tutela, sub Caesaris quoque imperio statum fuisse: omnemque tributorum mentionem in federe initium esse ad servitutem. Cum multum haec querendo apud Butillerium patremGa naar voetnoot4 ServianumqueGa naar voetnoot5 parum proficeret, postremo Ruellas ivit, si forte convenire cardinalemGa naar voetnoot6 posset. Post rerum quae geruntur vindemiam, racemationem addo conjecturus in eam, quae minus explorata habeo. Tres Suedorum turmas ad Landstulium disjectas; ducis Bernhardi copias exhaustas dici relictis praesidiis, Maguntiaci maxime; eidem duci, si Gallis se totum addicat, Alsatiam pro dono ostentari; contra ArnaldumGa naar voetnoot7 magna a Germanis parari documenta rejectandae infamiae; missos a Cameracensi agro vicinisque locis, qui incendia et vastationes, ut apud Batavos fieri solet a rege pecuniis redimant; legatum Galliae DavausiumGa naar voetnoot8 potentissimum esse in aula Suedica, honoribusque non antehac auditis exceptum. Nihil habeo praeterea, nisi ut Deum precer, Excellentissime Domine, Sublimitati Tuae ut praesens adsit. Sublimitatis tuae devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 5 Iulii novi cal. 1635. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|