Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2145. 1635 juni 15. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot5.Cum te jam Hagam rediisse suspicer, omittere non potui, quin pro rerum | |
novarum nuntiis, quibus vos jam propiores estis, edictumGa naar voetnoot1 mitterem, quo rexGa naar voetnoot2 orbi Christiano causas indicat motorum in Hispanos armorum tam multas ac graves, ut etiamsi TrevirensemGa naar voetnoot3 jam libertati reddere velit HispanusGa naar voetnoot4, in quod laborant pontificis nuntiiGa naar voetnoot5, superfutura sint satis multa, quae juris colorem allinant prosperis adeo per Belgicum solum progressibus. Classis Hispani, quae in ora Italica steterat, damni quidem nonnihil a tempestatibus pertulit, non tamen famam re aequante; et sunt, qui conspectam dicunt non longe a Provinciae littoribus. In Italia quies adhuc extra Vallem Telinam, quanquam arma circum se habentibus principibus ferme omnibus intentis, quo res sit casura. Rex Monticellis ad Fanum Germani venturus putatur benigniore ibi caelo quam ad Fontem Bellaqueum. CardinalisGa naar voetnoot6 Ruellis est valetudine non tam prospera quam nos omnes optare par est. Sed is est morbus, qui incommodi plus adferat quam periculi. Captus in Burgundia nuper VicupontiusGa naar voetnoot7, consiliorum matris regiaeGa naar voetnoot8 fratrisqueGa naar voetnoot9 conscius pridem, huc perductus est, ut creditur, index futurus rerum PuylaurentioGa naar voetnoot10 exitialium, qui in morbum incidit, incertum an ex eo metu. Rumorem heic sparsum de matris regiae ac Margaritae LotharingaeGa naar voetnoot11 in Angliam receptu verum non arbitror; ab eo regno qui heic rebus praesunt neque boni neque mali quicquam exspectant. Deus te, Illustrissime Domine, florentem servet sum tuis omnibus. Tuae Illustrissimae Dominationi observantissimus
| |
Lutetiae, 15 Iunii novi calendarii 1635. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|