Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2113. 1635 mei 23. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot6.Illustrissime Domine, Occasiones omnes ad vos proficiscentium rapio incertus adhuc, an commeaturae sint per Brabantiam literae non modo inhibito inter has gentes mercatu, sed et ipsis jam mercibus, quae in hoc regno ad illos pertinentes repertae sunt in publicam custodiam datis, non quasi bellum jam sit, sed quasi stet prae foribus | |
misso et milite Bruxellas, fecialis habituGa naar voetnoot1, qui regemGa naar voetnoot2 dicat armis exsecuturum factam Trevirensi libero principiGa naar voetnoot3 suaeque tutelae iniuriam. MasarinusGa naar voetnoot4 tamen his nihil territus ivit Bruxellas propositurus ibi, ut heic fecit, ea, quae ad pacem firmandam facere existimat. Rex exercitum suum quem cum Batavico jungi voluit non auxiliarem, sed unionis exercitum dici cupit. Legi sententias latas a Machliniensi auditorio in principem Espinoium et aliosGa naar voetnoot5. Eae non tacent sociata cum Gallis ad defectionem capiendumque Namurcum consilia, qualia dum spes pacis manet, publicari vix solent. Intus in regno vix sanatum est illud, quod a fratre regioGa naar voetnoot6 metuebatur malum, cum ecce nascitur novum, atrox Burdegalae seditio et ad multorum sanguinem progressa indignatione plebis in vectigal tabernis vinariis indictum. De crescentibus in dies - parum enim fuerat in annos - oneribus graves sunt questus. Et sine illis arma quieti et regni et amicorum necessaria haberi non possunt. Tonnelerius presbyterGa naar voetnoot7 particeps insidiarum in cardinalemGa naar voetnoot8 laqueo paenas dedit. Haud dubie multa prorumpent id genus consilia, ad quae confugere solent Hispani, ubi vires suis majores in se vident irruere; quo magis ut principi ArausionensiGa naar voetnoot9 ita et maximo cancellarioGa naar voetnoot10 censeo curandam sollicite salutem suam, in qua continetur et publica. A Dresda literae novas spes pacis PirnensisGa naar voetnoot11 a Praga nuntiant; quo magis desideratur ibi maximi Cancellarii adventus, quem ne diu mari jactaverint venti adversi multum metuo. Res eo sunt in loco, ut certiora nobis in posterum scribendi materiam parturiant. Det Deus quae in commune sunt utilia idemque te, Illustrissime Domine, cum omni familia incolumem praestet. Lutetiae, XXIII Maij novi Cal. MDCXXXV. Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
| |
Confluentes in Lotharingia, nisi fama nos fallit, ceperunt imperatorisGa naar voetnoot12 milites. Et in Belgicis partibus a Gallis capta Marcha ad Faminam exuta pacis jura jam nunc intelligimus. | |
Adres: Illustrissimo Domino Ludovico Camerario, Reginae Regnique Suediae Legato [apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii]. In margine: Rc. Hagae 5 Junii st. n. Ao. 1635. |
|