Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2114. 1635 mei 23. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot1.Serenissima ac potentissima Regina, Domina mea clementissima, Fervent hic omnia belli rumoribus planeque et rexGa naar voetnoot2 et qui regis consilia gubernant credi volunt pacem VerbinianamGa naar voetnoot3, quae per annos xxxvii tot inter offensas stetit, nunc emorituram. Exercitus Gallicus viginti ferme millibus constans jussus se conjungere cum Batavicis copiis sub communi principis ArausionensisGa naar voetnoot4 imperio in terris Leodiensibus agit magno Namurci metu, cui ingens immissum est praesidium. Non prohibita tantum sunt inter regnorum Hispanicorum Gallicique subditos commercia, sed et res omnes Hispanorum aut Belgarum Hispanis parentium jussu regio decretoque parlamenti in publicorum custodum manus data. Miles fecialis habituGa naar voetnoot5 ire jussus, qui regem dicat armis ulturum injuriam sibi factam, eo quod se petente non sit redditus Trevirensis episcopus electorGa naar voetnoot6, qui, cum in tutela esset Galliae neque hostis cuiquam, captus sit contra gentium jus. MasarinoGa naar voetnoot7 tamen pontificio nuntio, videtur spes aliqua restare retrahendi ad pacem negotii, cum eam ob causam Bruxellas iverit. Praeter veteres Austriacae Francicaeque Domus aemulationes privatim quoque cardinalemGa naar voetnoot8 instimulant detectae in caput ipsius insidiae, quibus immixtus presbyter TonneleriusGa naar voetnoot9 nomine patibulo paenas his diebus luit. Neque vero Germanicae tantum et Belgicae partes, sed et Italia sensura bellum videtur parato ad Alpes exercitu Galliae, cujus partes praeter MantuanumGa naar voetnoot10 et ParmensemGa naar voetnoot11 secuturus et SabaudusGa naar voetnoot12 dicitur. Tantarum molitionum exitus diu in pendenti esse non possunt. Itaque in posterum non tam conjecturas et argumenta futuri quam res ipsas me scripturum ominor. Magnus Sacratissimae Majestatis Tuae cancellariusGa naar voetnoot13 sex dies sunt, cum Diepa solvit, quem nunc, quanquam adversos expertus est ventos, speramus in Hollandia fore. Deus, serenissima ac potentissima Regina, Domina clementissima, Tuam Majestatem Regnumque sospitet. Lutetiae 23 Maji novi Cal. 1635. Oppido Belgico Marcha ad Faminam capto inchoatum a Gallis in Hispani subditos bellum hoc ipso tempore ad nos adfertur. Sacratissimae Regiae Maiestati Tuae subditus obedientissimus
|
|