Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2101. 1635 mei 15. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot9.Illustrissime vir, De honore legationis, quo longe eo dignissimum Sueciae te regnum extulit, ex animo gaudeo, eumque et tibi tuisque et Sueciae universae atque adeo Christiano orbi, fortunare cupio. Atque idem votum omnium, qui virtutem amant. Equidem semper rebus Suecicis optime volui: nunc tamen impensius id facio, quia video eam intelligere et aestimare posse virtutes laudesque tuas. | |
Optime diu sit illustrissimo heroi OxensternioGa naar voetnoot1, cujus prudentia tam Sueciae quam tibi consultum nunc et porro consuletur, si in maximis expensis, quas tanti honoris exigit fastigium, malignius solvatur: ut aliqui amantes tui verentur - amor res est meticulosa - si hinc CaesarGa naar voetnoot2, inde PolonusGa naar voetnoot3 oppugnent, nec Christianissimo regiGa naar voetnoot4 res satis erit cordi. Sed haec curabit ille, qui regum corda habet in manu, et ea est ingenii tui sagacitas, ut tempori scias omnibus providere. Ac propemodum metuo, ne ista legens fortasse rideas tam anxiam solicitudinem eorum, qui hic sumus, praesertim cum a Vossio proficiscantur, qui ab animo suo potuit impetrare, ut tam sero tantum tibi honorem gratularetur. Ut in me etiam conveniat, quod Ciceroni olim aiebat Augustus: ‘postremum accedere amicorum’, sed illi ambigua voce ludere visum, quia similiter Tullius, cum ‘laudandum’ diceret ‘Octavianum tollendumque’Ga naar voetnoot5. Meus vero animus tam perspectus tibi, ut cessationem istam nunquam sis crediturus ab imminutione amoris provenire. Et vero cum multa variaque meum hoc officium sint morata, nihil aeque tamen ac illud, quod de Sophompanea ac caeteris poematis sacrisGa naar voetnoot6 certi aliquid respondendum putarem ac de hebdomade in hebdomadem a BlauwioGa naar voetnoot7 rejicerer. Nihil aeque mihi grave in talium genere fuit quam quod sic eluderet, ut neutiquam satisfacere postulatis tuis possem. Bene interim, quod tandem se exsolvit nec inelegantibus typis excudit et ut emendate excuderetur, mecum providit; si quid tamen oculos fugerit, vel melius nunc occurrerit tibi quam prius, velim perscribas, ut saltem editione ea, quae minoribus typis sequeturGa naar voetnoot8, corrigatur. Non dubium enim quin vicinus JansoniusGa naar voetnoot9, uti in opere tuo de Jure Belli fecitGa naar voetnoot10, ita haec etiam poemata minori forma divulgare cogitet. Huic malo non aliter occurrere Blauwius posset, quam typis itidem exiguis, sed elegantioribus recudendo. Valde hic animi hominum suspensi de classe, quam serenissimus Britanniae rexGa naar voetnoot11 parat. Plerique metuunt, ne, quia multimodis offendimus, in nos cudatur fabaGa naar voetnoot12. Caeterum, quod aiunt, regem, vel proceres ad papismum vergere - ita his quoque terris praedicant vulgo - id ab animis proficiscitur exulceratis nec quicquam probantibus, nisi quod Gallicis ecclesiis conforme. Hoc habent optimi et doctissimi quique Britanniae, quod magni faciant ecclesiam veterem nec in dogmate solum libenter sapiant cum primis seculis, sed etiam ritus, qui tum obtinuere, | |
lubentes sequantur. Hac propter Cathari, qui id papismum vocant, non desinunt traducere sic sentientes et simpliciores, quorum maximus numerus, magno zelo abalienare ab regum optimo et episcoporum illis, quibus orbis Christianus genuinae antiquitatis reverentiores non habet. Quam noxium ac periculosum id regno sit, siquis non intelligit, ex zelotis plerisque in Batavia capere possit experimentum. Quare rex studet, ut qui fide conveniunt, ritibus etiam similes sint; sed audio puritanos Anglos dicere non debere indigenis minorem esse in istis libertatem quam exteris; regem intellecto hoc egisse, ut Gallis etiam ac Belgis nati, sed in Britannia ac Anglice a pueris edocti Anglicis se ecclesiis jungerent, ut ita facilius ecclesiae istae coalescerent. Hos propterea vehementer conquestos; regique indicium factum, ut Britannia excedere cogitent. Dixisse ad illud regem puerorum eos similes esse plorantium priusquam vapulent. Nec videri regem illos diutius ursurum, dummodo tandem pausa fiat odiose adeo traducendi proceres optimos et in contemptum adducendi praesentem ecclesiae Anglicanae formam. Horrescit animus referre, quibus maledictis, et mendaciis, zelotae - me etiam praesente, ne quid iis affingi putes - antistites optimos mihique notissimos prosciderint. Quanto hic tutius, tanto id quoque hic vehementius et frequentius fit. Quales cum in Angliam veniunt, indigenarum etiam animos magis turbant: ut ista zelotarum utriusque gentis commercia concordiam ecclesiae Anglicanae reddant difficiliorem. Quam falsum autem sit, quod reverendissimum D. archiepiscopum CantuariensemGa naar voetnoot1 aiunt cogitare de papatu reducendo, si non aliunde mihi satis constaret, vel inde conjecturam planissimam caperem, quod me tum per alios tum literis etiam suis hortari non desiniït, ut breviter Baronianos AnnalesGa naar voetnoot2 refellam regique operam hanc nostram dicem. Vix etiam semestre est, quod sacellanus regiusGa naar voetnoot3 coram rege et archiepiscopo in concione dixerit eo anno ac mense ac propemodum die centesimum annum expirare, ex quo Henricus VIIIGa naar voetnoot4 papatum omnem ex Anglia penitus ejecerit, ac votum idem sacellanus addebat, ut ne unquam vel sub rege Carolo vel prole ejus reduceretur. Quod apertis favoris indiciis rex et archiepiscopus mox approbarint universa Ecclesia acclamante Amen. De affine JunioGa naar voetnoot5 multum gaudeo, quod tanti eum facias, ut operam ejus potissimum exoptes; scio quantum hoc ei incrementum in sacris et civilibus studiis afferre possit. Sed qua conditione apud illustrissimum ArundeliumGa naar voetnoot6 vivat, dicere non habeo, uti nec illud, an ad certum annorum spatium se familiae illi obstrinxerit. Existimo me citius super eo aliquid rescripturum quam existimes. Est apud nos juvenis annorum XXVIII. nomine Justus Rijcwaert, filius optimi doctissi- | |
mique Theophili RijcwaertGa naar voetnoot1, ecclesiastae remonstrantium, et ante schisma et nunc quoque apud Britannos. Is Gallias cogitat spe illa, quod nobilis alicujus liberis praefici honesta conditione possit. Latine non modo, sed Graece etiam doctissimus est ac ea lingua versus etiam edidit complures. Intelligo et moliri editionem Epigrammatum Graecorum, quae fecitGa naar voetnoot2. Valde ob hanc peritiam aestimari a CunaeoGa naar voetnoot3 et HeinsioGa naar voetnoot4 solet, ut de aliis taceam. Non dubitarem eum tibi commendare, si mores mihi perspectiores forent. Dispares de eo remonstrantium ipsorum opiniones sunt. CorvinusGa naar voetnoot5 et moderatiorum alii amant ac a judicio et probitate laudant. Alii culpant, tanquam non satis siccum. Excusant amantes, eo quod nihil mirum in juvene sit, si lassus diurno labore - nam apud WyttiriumGa naar voetnoot6, egregium mercatorem, et liberis ejus a studiis fuit, et praefuit codici accepti et expensi - circa vesperum horula interdum cum amico frontem exporrigat: quod cum domi suae facere non possit, in diversorio fieri necessum esse. Raros Lugduni, etiam melioris notae, aliter vivere. Quodammodo amasse etiam ex CatonisGa naar voetnoot7 magis quam B. Pauli praescripto aiebat ei inimicissimus secta contraremonstrans. Sed constanter id pernegant amiciores, vel saltem rident nugas, quod in ingenio optimo, ita minutatim omnia ad vivum resecentur. Quorsum ista, inquies, ad me tam multis? nempe ne quem sic commendem, ut non vera, falsaque scias. Tum autem ut videas, an privatim etiam utilis esse possit. Credo, homo est et adolescens, sed excitato ingenio et qui si volet - ut velle puto - altius assurgere possit, quam vulgares animae solent. Si forte ad te literae per ipsum dandae, non aperte omnia scribere liceat, quia experientia comperi literas ab adolescentibus in suo negotio reserari solere, priusquam tradant. Et haec cum scribam, tamen amo juvenem ob dotes egregias. Tantum nescio in ambiguis illis vel discrepantibus amicorum pariter ac inimicorum judiciis, quid credere debeam. Mei interim officii erat nihil te celare. Jam nunc enim de eo compellari incipio, ut commendem tibi, non quo utaris ipse opera ejus - nihil enim illis de eo cogitationis - sed ut, si possis, commendes alteri, quandoquidem hic exigua spes emergendi. Nec paternae facultates illae, ut succo suo vivere possit. Sophompaneae xx. exemplaria fratri tuoGa naar voetnoot8 tradidit Blauwius, decem melioris, totidem vulgaris chartae. Caetera ad te utriusque chartae mittit; sed plura missis, si voles, a bibliopola accipies. Nam si bene Blauwium novi, non is est, qui ad exemplaria paucula attendat. Ipse ex duodecim exemplaribus, quae mihi pro opera debet, in Angliam aliqua mittam uti Junio, CasaubonoGa naar voetnoot9, aliis; ante omnes reverendissimo et illustrissimo D. archiepiscopo. Quod tantus egregium animi | |
foetum nomini meo dicaris, et antea multum solatii attulit filiumGa naar voetnoot1 lugenti et nunc magnitudinem beneficii hujus cogitanti summam adfert voluptatem. Quare quod antea etiam feci, iterum iterumque meo et meorum nomine nunc facio, gratiasque agimus, quas possumus, quia debere plurimum omnes profitemur. Mitto melioris chartae exemplaria duo librorum de arte GrammaticaGa naar voetnoot2: unum tibi, vel filioGa naar voetnoot3 potius, alterum ei, cui voles, hoc est alicui non plane tetricum hoc et quodammodo puerile studium aspernanti, seu is RigaltiusGa naar voetnoot4, seu PuteanusGa naar voetnoot5, seu alius erit. Si tertium, affectus testandi, cuiquam dandum putes, quamprimum mittam, vel a bibliopola Parisiensi, cui exemplaria Blauwius mittit, per famulorum aliquem petendum. Facile inter me et Blauwium conveniet. Miserat fratrum Puteanorum alterGa naar voetnoot6 ad SalmasiumGa naar voetnoot7 literas Lugdunensium, quibus socer meus JuniusGa naar voetnoot8 Heidelberga in Lugdunensium academiam vocabatur; miserat autem, ut mihi darentur. Pro quo affectu summi viri et per Salmasium gratias egi et nunc quoque id facio et occasionem opto grati animi comprobandi. Claudam eo literas hasce, quod filius PetrusGa naar voetnoot9 probitate vitae mihi, Corvino, et aliis satisfaciat, nec industriam, quandoquidem mediocris ea, magnopere desideremus. Ut sic pergat, vel potius se vincat, fortasse etiam hortatus nostri, sed paterni praecipue efficient. In me, quod curam ejus respiciat, non patiar aliquid requiri. Ego, uxorGa naar voetnoot10, liberi te, conjugem, et tuos plurimum salutamus Deumque rogamus, ut te illustrissime domine, Sueciae et orbis Christiani bono, diutissime incolumem conservet. Amstelodami, M DC XXXV. Idibus Majis. Illustrissimi nominis tui cultor,
| |
Adres: Hugoni Grotio, Regni Sueciae Legato Parisios. |
|