Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2008. 1635 maart 14. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot9.Illustrissime et Excellentissime Domine, Qua de re scripseram nuper, scriptionem repeto, a V. Cl. Elia DiodatiGa naar voetnoot10 rogatus, quicum amicitia mihi est vetus ab annis viginti et ultra. Dn. de VilleroyGa naar voetnoot11, magni vir iudicii semper eum fecit plurimi et tractandis civilibus negotiis maximis idoneum existimavit. Usi eius opera et postea cancellarius SileriacusGa naar voetnoot12 aliique. Etiam cardinalis Riceliacus in Germania illi res tractandas mandavit ipsumque suo merito magni facit carumque habet. | |
Quod petit est pecunia D. RaschioGa naar voetnoot1 necessario tempore credita. Eam si auctoritate Illustrissimae Excellentiae vestrae consequetur, quanquam nihil nisi suum consequetur, pro beneficio accipiet et quo est animo, si qua se det occasio, gratum se praestabit. Restat, Illustrissime et Excellentissime Domine, id optem, ut quamplurimis benefaciendi semper Illustrissimae Excellentiae vestrae benigna sit occasio. IV/XIV Martii MDCXXXV. Illustrissimae Excellentiae Vestrae
|
|