Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1976. 1635 februari 14. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot1.Quas nuper ex itinere scriptas acceptis tertiis tuis binas me priores scripseramGa naar voetnoot2 non accepisse, eas ad me nunc adhuc ad aedem Dionysii agentem perlatas laetus significo tibique, tum pro aliis, quae quamvis minuta saepe ad res majores inquirendi vestigium praebent, tum praesertim pro illa parte literarum D. de la GrangeGa naar voetnoot3 ad negotium mihi mandatum pertinente gratias habeo. Apparet eum esse statum Caesariani exercitus, ut, si quid in Germania esset veteris Germanici spiritus, multa et praeclara audendi bella sit occasio, sed homines in consiliis lentos, in iis ad rem conferendis etiam pigriores, ad externos remusculos huc illuc sese circumagentes quae salus servet? In auctoritate Illustrissimi et Excellentissimi D. cancellariiGa naar voetnoot4 spes restat unica. Sed quid navigantibus prodest habere bonum gubernatorem, si ipsi arte ipsius ductuque contemto ventis se malunt permittere? Vide rerum humanarum varietatem: Apud vos alii plorant, oscitant alii; heic in aula Gallica cantatur et saltatur. Et quid nos vetet tempora quamvis tristia, si non hilares, certe animi tranquillos transigere? Vale, doctissime et eruditissime juvenis, meque amicis, nisi grave est, commenda. Ad aedem Dionysii IV/XIV Februarii MDCXXXV. Tui amantissimus
| |
Gratias quantas possum habeo Illustrissimo et Excellentissimo D. cancellario, quod grata sibi ostenderit officia a D. de la Grange mihi exhibita. Ego ejusdem argumenti ad D. de la Grange literas mitto, ut et consolatrices ad FeuquieriumGa naar voetnoot5, quarum curam tibi commendo. Mitto has ad BexciumGa naar voetnoot6; si is Wormatia abierit, alius mihi erit indicandus. Eorum, quorum heic nomina usurpare possumus mercatorum, indicium nuper feceramGa naar voetnoot7; si alios habetis fidos et notos, iis utar. Heufdius et HebsteiniusGa naar voetnoot8 boni sunt, sed non unis Suedis addicta est eorum opera. | |
Adres: A Monsieur Monsieur P. Abel Schmalckius à la suite de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède. In dorso schreef Schmalz (?): Wormbs, den 18 Febr. 1635. |