Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1967. 1635 januari 28. Van P.C. HooftGa naar voetnoot4.Illustrissime, Nobilissime, Amplissimeque Domine, Non semper errat fama, aliquando et eligit. Utque tandem liqueret eam verum dicere, ipse inter alios tui observantissimos diu vovere non destiti. At, gratulerne tibi de munere, an de te muneri, quod quamvis honorificentissimum, splendoris tamen multo plus a tua claritudine mutuatur quam tibi conciliat? Gratulor equidem tibi, cum praesertim tale sit, ut nullum - id quod vel omni gloriae sensu longe vehementius te iuvet - exercendis digne divinae tuae mentis dotibus virtutibusque promerendoque luculentissime de nationibus generis humani ocellis magis opportunum contingere potuerit. Proinde et Sueciae et Galliae et huic patriae, quarum conjuncta commoda procurandi occasio valde, ut opinor, tibi ex sententia cedit; imo Christiano orbi universo gratulor, in eo te fastigio collocatum, unde populis de extrema salute anxiis, aliis de publica securitate satagentibus propitium sidus affulgeas et hosti juxta ac tuis venerandum atque adeo exoptandum, ob aequitatem animi singularem. Deumque Opt. Max. enixe precor, consilia tua rei Christianae ut prosperet; quo pro funesto hoc Germaniae statu ingruentiumque aliunde bellorum minis solida aliquando fidaque pace beati tranquilla omnia tuae imprimis pietati pariter et solertiae debeamus. Te denique rogo, hoc officium aliis fortassis minus probandum, tanquam elati sibique praefidentis animi argumentum, verum ab optimo tuaeque dignitatis studiosissimo profectum, quae tua est humanitas, ne averseris. Vale, genuinum generositatis exemplar vel potius ipsa generositas, cui se aeternum dicavit consecravitque. | |
Amsterodami, quinto Kal. Febr. MDCXXXV. T.T.
|
|