Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2039. 1635 maart 30. Aan P.C. HooftGa naar voetnoot1.Nobilissime atque amplissime domine, Morator et trico merito videar, qui ad humanitatis veraeque amicitiae plenas literasGa naar voetnoot2 legationem mihi imperatam gratulantes tam sero respondeam, nisi causam haberem, quam et ipse conjectura assequi te posse opinor, approbaturum certe non dubito. Cum enim illi homines, qui me oderunt ideo implacabiliter, quia sine causa oderunt, etiam huic rei ad se non pertinenti obices quaesivissent, nolui aut fama adhuc dubitante gratulationes admittere aut amicis non satis liquidum praebere gaudium. Nunc in urbem introductus, quanto cum honore maximo legati solent, a regeGa naar voetnoot3 vero etiam multo benignius quam alii auditus itidemque a reginaGa naar voetnoot4, regii sanguinis principibusGa naar voetnoot5, proceribusque, eos, qui adversis meis serio indoluerunt, qui resurgentibus non ita dudum in me procellis amicitiam meam non erubuerunt, sed eam plurimis maximisque officiis palam testati sunt neque deliberantem de me fortunam in consilium vocarunt, hoc solatio fraudandos non putavi, ut videant suam constantiam animumque adversus mala immotum viri maximi OxensterniiGa naar voetnoot6 judicio probari. Hos autem inter, vir in omni ut studiorum ita et virtutum genere eminentissime, nisi tibi principem assignem locum, tum vero ego omnibus iis dignus sim, quibus me indignum esse tu semper judicasti. Spero laborem mihi impositum et Suedico regno et Gallico, patriae etiam ei mea quae fuit, toti denique orbi Christiano, quam semper potissimam patriam duxi, fore non inutilem; idque eo opto magis, ut hac fruar de inimicis innocente vindicta sitque vobis, amicis meis, unde quamvis pertinacibus possitis ostendere, non errasse vestra de me judicia. Deus tibi, vir nobilissime, uxori tuae lectissimae feminaeGa naar voetnoot7, liberisGa naar voetnoot8 suavissimis det inoffensos vitae cursus. Idem mea et mei precantur. Lutetiae, 30 Martii, 1635. Tuae Nobilitatis addictissimus
|