Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 298]
| |
Quod saepius ad te non scribam, vir summe, in causa occupationes tuae, neque enim aequum est tua tempora morari, sed identidem animus ad te excurrit, quem in exemplum esse voluit Deus omnis virtutis atque eruditionis. Accipies curante R.V. CordesioGa naar voetnoot1 nostro exemplar Synagoges nostrae Legum Atticarum, quod mitto, non tam ut illi locus in bibliotheca tua quam ut amice me moneas neque te id defugiturum puto, cum te a me coli passus meque a te amari non semel professus sis. Lutetiae Parisiorum, a.d. VI. Eid. Jan. Ann. M.DC.XXXV. |
|