Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1943. 1634 augustus 7. Aan J. DupuyGa naar voetnoot5.Quam feliciter huc migraverim, vir nobilissime, tum aliis ex rebus intelligo tum inde, quod literas a vobis accipio multo quam soleo recentiores, quales et illae fuerunt quas XXVII Iulii ad me dederas, pro quibus multum debeo; nam et benevolentis in me animi signa vivida continent et quae publicis in negotiis geruntur eorum me ignarum non sinunt. Ego nunc Ratisbonam a nostris amissamGa naar voetnoot6 tibi si nuntiem, serus sim, ut puto: solent enim volare talia. Causa mali partim ex tardis et saepe circa minima distractis Germaniae consultationibus, partim ex more vastandi agros, quod a VinariensiGa naar voetnoot7 contra hostem repertum in ipsum vertet, et fame copiis facta debilitavit eum in modum vires militis, ut oppugnandis Caesarianorum castris quanquam vallo non circumdatis impares essent. Periti rerum non tantum in hoc malo mali acceptum putant, quin in bonum converti possit ad excitandos e veterno Germanorum animos, ut diligentius rebus suis consulant; quod quo fiat felicius eos, quorum maxime res in manu est, Gallicam non amicitiam tantum, sed et opem respicere video. Certe nunquam in regno vestro, ut arbitror, aut imperia regis adeo supra omnes exceptiones posita, aut tanta vis militum, aut tam facilis pecuniae inveniendae ratio, magna omnia ad socios sublevandos praesidia. | |
Pragam a BannerioGa naar voetnoot1 ArnhemioqueGa naar voetnoot2 captam praeproperus rumor attulerat. Vicina loca ab ipsis teneri constat. Turcarum copiae quo penetraturae sint, arrectis animis exspectamus. Sed sive in Poloniam bello jam Russico per viginti et quinque annorum inducias liberatam incumbent, eo minus metuendus erit PolonusGa naar voetnoot3 Suedis, si ad exitum labentes inducias bello mutare voluerit, sive in Hungariam Austriamque se injicient, Banerio Arnhemioque occasionem rei agendae dabunt, tristem quidem Christiano nomini, sed, ut nunc sunt tempora, non praetermittendam. Quae per Tellinam vallem transierunt copiae, quo abiturae sint, hinc Belgae, inde Germani speculantur, parati inter se auxilia mittere in eam partem, quae maxime laboratura est, quando satis intelligunt non posse gentem alteram sine alterius periculo vinci bellaque duo quidem esse nominibus, caeterum in eventum unum conspirare. ThuanoGa naar voetnoot4 et RigaltioGa naar voetnoot5 rogo omnia officia deferatis meo nomine. Et vos et illos salutant mecum uxor, filius maximusGa naar voetnoot6 et filiaeGa naar voetnoot7, quos omnes heic habeo. SalmasioGa naar voetnoot8 spero aestatem hanc clementiorem fore et, ut est officiosus, plures illi pluresque indies amicos fore, contra injustos aemulatus praesidium et solatium. Fragmenta PolybiiGa naar voetnoot9 et aliorum inter ea, quae a vobis ad instantem mercatum venient, avidus exspectabo. Vale cum optimis fratribusGa naar voetnoot10 et amicis. Francofurti, VII Augusti novi Cal. anni MDCXXXIV. T. Nob. addictissimus
| |
Adres: A monsieur Monsieur Jaques du Puy. |
|