Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1926. 1634 april 26. Aan J. DupuyGa naar voetnoot1.Procestria AnatomicaGa naar voetnoot2, vir clarissime, quae expetiveras, mitto, dignum sane et lectu librum et consideratu. Alterum, de quo scripseras, si ex mercatu Francofurtensi accepero, mittam ubi primum potero. RigaltioGa naar voetnoot3 pro Tertulliano plurimum debeo. Editio est elegans: notae breves sed judicii exacti, et, ut monueras, intersparsa libertate; praefationes nitidae et cultae. In Germania bellum omnes tales cogitationes aufert et pacis, quantum video, spes adhuc tenuis. Tantum est bello fruentium. SalmasiusGa naar voetnoot4 ad me scripsit hoc vere experturum se, an possit restitui lapsa valetudo; si nihil proficit, repetiturum Galliam. In Hollandia nuper unus et medicus et senatorGa naar voetnoot5 proposuit eruditis quaestionem, sitne finis vitae hominis cujusque definitus decreto divino: qua de re plurimi non admodum consentientia rescripserunt, quae edita puto ad vos quoque pervenient. Salmasius jam typographo dederat suam quoque super hac re sententiamGa naar voetnoot6, aut potius omnis generis philosophorum ac theologorum placita; sed cum videret incalescere certamen, substraxit sua. Puto et apud vos non defuturos viros rerum divinarum humanarumque peritos, qui sua quoque cogitata proferant super quaestione antiquitus apud omnes prope gentes agitata. Haec curent quibus suo arbitratu disponuntur tempora. Mihi satis inde erit gaudii, si cognoscam bene valere ac rem gerere BignonumGa naar voetnoot7, LussonumGa naar voetnoot8, CordesiumGa naar voetnoot9 amicosque alios, imprimis vero ThuanumGa naar voetnoot10, cui me commendo quantum possum. Vale cum fratreGa naar voetnoot11 et congerronibus. Hamburgi, XXVI Aprilis MDCXXXIV. Tuus toto animo
| |
Adres: A monsieur Monsieur Jaques du Puy A Paris. Avecq un pacquet. In dorso: Renvoier. |
|