Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1755. 1632 april 2. Van P. GassendiGa naar voetnoot5.Viro Illustri, Hugoni Grotio, P. Gassendus S. Pudet me sane, Illustris vir, te ex PuteanoGa naar voetnoot6 nostro potius quam ex me ipso accepisse ObservatiunculaeGa naar voetnoot7 exemplum. Ecce itaque proprium offero, cum veniam abs te deprecari alia ratione non debeam. Supervacaneum, fateor, officium, quando res tuis oculis ne semel quidem digna fuit. Sed nempe tua benevolentia meaque observantia illud exigit. Est etiam, quod placere possit, nempe vel nostri SchickardiGa naar voetnoot8 nomen, quem scio quanti facias. Ipse aliunde exonerari inutili pondere | |
potes, si lubet alterum exemplum cum aliquo degentium istic amicorum communicare. Is si fuerit optimus VossiusGa naar voetnoot1, rem mihi facies gratissimam. Si praeclarus LandsbergiusGa naar voetnoot2 - quem tibi tamen sim debiturus -, rem habebo non iniucundam. Accepi te posse istic procurare nescio quod genus ἐϰτυπώσεως. An operis etiam paullo prolixioris, quale est illud mearum nugarumGa naar voetnoot3 tibi non prorsus incognitum? Si spem faceres, exscribi curarem quod posset suo tempore, ex tuo praescripto, transmitti. Sed nolim esse importunus. Amare me perge, et vale. Parisiis. postrid. Kal. April. an. MDCXXXII. | |
In dorso schreef Grotius: Gazendi 1632. |
|