Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1679. [1631] september 25. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot1.Virorum amicissime, Iuvenis hicGa naar voetnoot2 honesto ortu et mihi propinqua consanguinitate iunctus a parentibus Basileam mittitur et, quanquam literas habet a patriae rectoribus ad BrederodiumGa naar voetnoot3, tamen rogatus et ipse, ut, si qua possem ope, ipsum iuvarem, cum neminem habeam Basileae, cui me satis notum confidam, ad te BerneggerumqueGa naar voetnoot4 confugio, ut, siquos illic, ut habere vos puto, habetis, qui amicitiam vestram tanti quanti ego aestiment, eorum tutelae fideique hunc a me commendatum commendetis. Nemo ab Argentorato venit, quos non diligenter imo curiose percunctor vestra de valetudine, quae, si commoda est, id mihi intelligere ita erit suave, ut inde meam quoque, etsi satis recta est, rectius se habituram sperem. Valete, viri summi. XXV Septembris. T.A.
| |
Adres: D. Georg. Michaeli Lingelshemio, Argentoratum. |