Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1680. 1631 september 26. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Quantum memoriae viri incomparabilis Iacobi Augusti ThuaniGa naar voetnoot6 debeamus omnes, mi frater, nemo te scit rectius neque vero ignoras, quantum me semper | |
amaverit filius hic ejus natu maximus, Franciscus ThuanusGa naar voetnoot1, ad quem SilvamGa naar voetnoot2 a me scriptam meministi cujusque beneficio libris mihi emtis hactenus nullis opus fuit. Quare etsi scio te per te praestiturum omnia, quae tam illustribus viris debentur officia, tamen hoc quoque epistolio rogare te volui, hoc ut meo debito te exsolvendo delegari patiaris. Erit id et mihi pergratum et tibi apud Gallos non minus quam populares magnificum. Exiit jam e parlamento factus libellorum supplicum magister magna cum spe futurum, ut olim legationibus, ad quas paratissimum ingenium habet, admoveatur. Et praesagire videor mihi posse futurum, ut in ipsa nostra patria, quam vere amat, regia vice fungatur. Vale, frater dulcissime. 26 Septembris 1631. Tui amantissimus frater
|
|