Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1668. 1631 augustus 20. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot6.Larem transtulisse te, Barlaee doctissime, εἰς τὴν μεγαλόπολιν serio et ipsi et tibi familiaeque tuae gratulor. Neque enim nescio, quantum tu decus adferre possis nascenti scholae, neque dubito, quin prudentissimi ejus urbis rectores habituri sint tui rationem, qualem et eruditio tua et summa virtus merentur. Nec litem Lugdunensium metuo, nam aut omnis iurisprudentia a Batavis exulat aut debet cuique civitati id permitti, quod et per se honestum est et nullae leges vetant. Habeant sibi Lugdunenses nomen inclitum universitatis, forum peculiare, immunitatem a publicis patriae oneribus nonnullis, renuntient doctores saepe ne doctos quidem, licentiam et in vita usurpent et pro honore largiantur. Aliis civitatibus ne invideant, quominus habeant et ipsae, sine isto nominum sono, viros eruditos, non communi Hollandiae, sed ipsorum proprio sumtu, contentos | |
iis honoribus ac privilegiis, quae de suo dare nulla civitas prohibetur. Naturalis haec libertas est, quae non impetrari, sed arripi solet. Florente re Romana civitates omnes professores habuere non eloquentiae tantum et philosophicarum haeresium - nondum ob id nomen comburi homines coeperant -, sed medicinae quoque; nec ad eam rem alio quam decurionum decreto erat opus. Docent id leges Pandectae et Codicis, docent scriptores Graeci latinique. Quare de felici successu non dubito. Epigramma, ut omnia tua, lepidissimum, multis exemplis descriptum et legitur et laudaturGa naar voetnoot1. Ego qui quamprimum intelligere cupiam audiri te ac VossiumGa naar voetnoot2 a praeclara juventute, differri tamen id ipsum pati hoc pretio possum, ut saepe videamus talis otii tui fructus. Tui enim etiam lusus multorum aliorum seria exsuperant. Pro chartis SilvaeducensibusGa naar voetnoot3 gratias habeo maximas. Non vidi; adferet eas uxor. Caeterum spero nec mihi nec publico inutiles fore. Vale, vir eximie, et credere noli sollicitum me esse de meis rebus. Honestarum artium studiosos πᾶσα γῆ τϱέφει. Patria mihi tu et qui ibi tui similes, quorum amicitia glorior, atque τοῦ πονηϱοῦ ϰόμματος fortiter contemno. Lutetiae, 20 Augusti 1631. |