Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1659. 1631 juli 10. Van C. BarlaeusGa naar voetnoot8.Amplissime clarissimeque vir, Tandem a publico contemptu me vindicarunt AmstelodamensesGa naar voetnoot9, et qui in tenebris aliquot iam annos transegi, ipsorum denuo beneficio in lucem protractus sum. Migravi felicibus, ut spero, auspiciis in magnam hanc urbem, ubi mercatu et forensi strepitu compita omnia personant ac fervent. Hoc iam agendum nobis, ut Mercurio cum Apolline bene conveniat et literarum splendore magis splendescat | |
opum fulgor. Ad docendum omnia hic adhuc imparata. Iam operi se accingunt architecti. Locus lectionibus publicis designatus academiam Leydensem magnitudine aequat. Caenobium fuit S. Agnetis. Interea feriamur nos, dum responsum Curiae Hollandiae exspectatur, utrum nempe fas sit Amstelodamensibus publicam scholam aperire, necne. Leydenses academiarum proprium esse volunt ius publice docendi et sibi privilegio regio concessum. Amstelodamenses inter scholam illustrem, qualem habet Brema, Steinfurtum, Harderwicum et nunc quoque Daventria, et academiam sive scholam privilegiis a suprema potestate donatam distinguunt et iura promovendi, immunitates ac specialis fori gratiam necnon studiorum universitatem academiae τὸ εἶναι dare contendunt. Utraque pars iudicio Curiae nostrae litem permisit. Ita visum principiGa naar voetnoot1. Mecum huc cum familia omni migravit D. Vossius eandem quam ego inter Mercuriales fortunam experturus. Faxit Ille, qui boni omnis fons est et largitor benignus, ut haec coepta nobis ac reipublicae huic bene feliciterque cedant. Non desunt, qui ἐν χείλεσι δάϰνουσιGa naar voetnoot2. Quam vellem A.T. aliquando rationem habere ingratam patriam, si non paucorum potius inclementiae quam patriae hoc imputandum. Debebas, uti ArpinasGa naar voetnoot3 iste, humeris reportari. Aedes hic commodas satis nacti sumus inter γυναιϰοφϱοντιστήϱιον et rabiosorum domum. In eas hoc epigramma lusi: Thaidas et rabidos inter iam versor Orestas
Et geminum cingunt nomina tanta latus.
Hic sua dediscunt effrenes ausa puellae
Parte alia furiis aestuant aula suis.
Ut magis haec sapiat, vivant moderatius illae,
Non poteram poni commodiore loco.
Quas obeat partes sapiens, hic invenit, illinc
Proximus insanis, proximus inde malis.
Mitto historiolam brevem aut potius Ephemerides rerum ad Sylvam ducis gestarum. Autorem eius aiunt esse OppermontiumGa naar voetnoot4, generum GrobbendonckiiGa naar voetnoot5. Misit eas ad me eiusdem Grobbendonckii cognatus canonicus quidam UltraiectinusGa naar voetnoot6, quo familiarissime utor, nec alio consilio misit, nisi ut ad te eas transmitte- | |
rem, ut, si forte historiam obsidionis istius conscribere aliquando in animum inducis, iis pro arbitrio utaris. Sin minus illud facere decrevisti, earum lectione nobiscum fruere. Nolit tamen amicus iste meus publice sciri autorem eius scripti esse Oppermontium. Vale, vir clarissime et praestantissime. Amstelodami, X Iul. MDCXXXI. A.T. observantissimus
| |
Adres: Amplissimo, spectatissimo clarissimoque viro D. Hugoni Grotio Lutetiam. In dorso schreef Grotius: 10 Iulii 1631 Barlaeus. Daaronder met andere hand: Latinae. |
|