Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1542. 1630 september 20. Aan J. CamerariusGa naar voetnoot19.Literis tuis, vir clarissime, et dignissime Camerario nomine, gratis duplici causa, | |
et ob memoriam mei et ob ea, quae nuntiabant, respondere non ex proposito distuli, sed quia, dum materiam dignam, quae scriberetur, exspecto, diem de die traxi neque sane eam nisi nunc demum nactus sum. Adeo varii inconstantesque rumores de rebus Italicis suspensos nos tenuere, quae nunc velut scissa nube in pacem erumpunt praeeuntibus induciis in sesquimensem, qui medio Octobri est exiturus. Per earum leges et oppidum et castellum Casalis in SpinolaeGa naar voetnoot1 sunt potestate, jam sane eo redacta, ut defendi cum bona spe vix possent. Haerent velut in ultimo margine possessionis Galli arcem - ea a castello alia est - retinentes, sed ita ut hanc quoque, ni pax coëat, dedere debeant exeunti Octobri. Adjectum quidem velando malo, ut intra postremos dies Octobris quatuordecim regi Galliae tentare liceret suppetias arci, sed ejus rei spes nulla est aut tenuis. Ita omnis exercitus, morbis, fugis, etiam promiscuis missionibus exhauritur. Spinolae morbus animum multis sustentat, sed quaecunque ad arcis obsidium aut oppugnationem sunt necessaria ita ipsius diligentia provisa sunt, ut ne morte quidem ipsius, si forte eveniat, turbari posse videanturGa naar voetnoot2. Mantuam ipsam jam non ultra caesarei teneant, sed arcis Mediolanensis praefectus HispanusGa naar voetnoot3, haud dubie id agente Hispano regeGa naar voetnoot4, ut pignus habeat pacis non coiturae, nisi suarum rerum post tot impendia habita ratione. Nam ColaltusGa naar voetnoot5 mirum quam ad pacem aut inducias festinabat impulso jam caesareGa naar voetnoot6 et uxorisGa naar voetnoot7 precibus et principum Germanorum auctoritate, ne victoria in NivernensemGa naar voetnoot8 inclementius uteretur. Non parum et ad has res et siquid praeterea aequi in Germania speratur-nam de Palatinatus inferi restitutione spem hic magnam video, addunt alii et de Megalopolitano Ducatu - contulerunt regis vestriGa naar voetnoot9 arma pro summa ipsius prudentia ac fortitudine semper prospera. Tantum nuntiatum heic nuper ipsius periculum, nescio an rem in majus augente fama, memorem me fecit illorum Lucani versuum: Cum tot ab hac anima populorum vita salusque
Pendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis
Saevitia est voluisse moriGa naar voetnoot10.
Hoc ex hac pace Italica mali praevideo, quod Gallici nominis respectus trans Alpes perit. Nam MantuanusGa naar voetnoot11 non dubium habetur, quin pacem redemturus sit Gallici foederis derelictione: Rhaeti serviunt, Helvetii nutant, ipsa jam Geneva deliberat, an non Caesaris amicitiam Gallica potiorem habere debeat. Siquid ibi perit libertati Europae, id in Septentrione regis vestri virtute ac fortuna sarciri potest. Nam pacem, quam Christiani omnes optare debemus, inter tot infestos nisi armis sperare non datur. Vale, vir doctissime, et nostri memor vive. 20 Septembris 1630. Tuus omni studio
|
|