Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1435. 1629 oktober 19. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6Literas, quas scripseras, mi frater, calendis Octobris non ante illas patris datas 8 Octobri accepi incuria, ut puto, eorum, qui hic res D. LangeracensisGa naar voetnoot7 - is enim ad aulam abierat - curabant. Nam eo reverso ipso quo primum potui momento sequentes accepi. | |
De PetroGa naar voetnoot1 recte. A Barlaeo missaGa naar voetnoot2 adhuc quaerimus spe aliqua reperiundi per indicium, quod nobis a Rhotomago factum est. Intellexi, quae in Amersfordianos magistratus pronuntiata suntGa naar voetnoot3. An nimiae aut praeproperae formidinis argui possint, ego tam longe remotus haud dixerim. Illud displicet, quod non a patriae suae legitimis judicibus sententiam acceperunt exemplo in nos inchoato, sed Hollandiae multas ob causas pernitioso. Id populo ob oculos poni e re sit publica, ne ex facto tali jus fiat. Hi sunt fructus egregiae illius mutationis, qua externos nullo in Hollandiam affectu Hollandiae praeposuimus. Continentia causae non poterat eos facere judices, quibus nulla in paganos cives Trajectinae nationis notio est. Te jam a rheumate et febri liberum spero, quo magis curare possis illud meum de Institutionibus Iuris BataviciGa naar voetnoot4, quod animo meo ita insidet, ut nihil magis. Nam certe tantam vim atque injuriam in tam praeclaro opere concoquere non possum. Excitate BellimontiumGa naar voetnoot5, ut fidem publicam liberet. De Schickardiano negotioGa naar voetnoot6 satis jam monui. Et CordesiusGa naar voetnoot7 aurem vellit de libellis quibusdam. Memini videre me Smoutii libellumGa naar voetnoot8 patrio sermone in orationem, ni fallor, Dominicam, in qua gravissima scelera commemorans nullo eorum vult amitti divinum favorem. Eum, si reperias, cum cibariis nostris velim mittas. In Mantuanum agrum magno impetu involarunt Germanicae copiae neque tamen nulla spes est pacis inter magnos armorum paratus. Transiit jam CrequiacusGa naar voetnoot9, abiit FortiusGa naar voetnoot10, EstraeusGa naar voetnoot11 est apud Helvetios. Etiam in Campaniam Francicam rex exercitum mittit, sive ut reprimantur fratrisGa naar voetnoot12 conatus, siquid ille audeat - nam sunt qui copias ipsi offerunt -, sive ut opem praesentem videant Germani; si modo aliquibus adhuc libertas et principum dignitas cordi est. Miraberis quae mitto pacta nuper manente bello civili inter Hispanum et RohaniumGa naar voetnoot13, mirabitur et MediusGa naar voetnoot14. Cyrilli confessioGa naar voetnoot15 Argentorati coepta publicari jussu magistratuum repressa est. Nostri hic ϰαλβινίσοντες scripsere Bysantium, ut tibicinibus novis fulciatur labans fabula. Vale, mi frater, cum optimis parentibus. LosecatioGa naar voetnoot16 et sorori sane gratulor. 19 Octobris 1629. | |
MousteriusGa naar voetnoot1 ut tabulam exactiorem Silvaducensem simul cum ea, quae nobis mittetur, exspectat. Tui amantissimus frater
|
|