Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1342. 1628 november 25. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot9.Quas quinto Novembris ad me dedisti literae, frater optime, traditae quidem sunt, sed quantum ex aliis literis aliorum facile percipio, septem diebus quam oportet serius, et an non resignatae fuerint nescio. Nosti mores legatorum, et noster hic, quanquam haud eximiae dotis, instructus et arte PelasgaGa naar voetnoot10, tamen tanto tempore aliquid addidicit. | |
Quae nuntias, varie me affecerunt; dolet, quod mea studia et pro patria labores, qui adjumento tibi esse debuerunt, tela facta sunt inimicorum; quod ecclesiastici genus hominum vehemens tam hostiliter te impetit; quod ipsam etiam fortunam meo exemplo videris habere adversariam, cum spes satis propinqua non tam contra nitentium vi quam casu sit eversa. Solatur me contra, quod tam fidelem amicum in MeermannoGa naar voetnoot1 repereris et in iis, quos ille tibi conciliavit; quod parum abfuerit, quin et aliorum puncta tulerisGa naar voetnoot2, etiam Amstelodamensium; quod multi boni bene de te existimant. Omnino auctor sum, ut, quos bene tibi volentes certo hoc indicio comperisti, eos magis magisque observes et demerearis. Multa sunt rerum curricula, multae occasiones, in quibus tales amicitiae utiles tibi esse possunt. Errant, qui nomen nostrum in Anglia odiosum esse existimant. Regem Iacobum quanti fecerim scripta mea ostenduntGa naar voetnoot3. Amicos nos ibi habere novit et sentit Franciscus IuniusGa naar voetnoot4. Neque dogmata, quae tuemur, ibi damnata sunt, imo episcopos habent optimos et doctissimos et florem Academiae Cantabrigensis pro se. In negotiis illic agendis expertus sum latino et Gallico sermone opus [esse], Britannico non item. Neque fert ratio, ut colloquia instituantur, nisi lingua late patentis usus. Tamen siquem mittere volebant alium, gaudeo missum, qui nos non longinquo sanguine contingatGa naar voetnoot5 et a nobis non nisi amantis animi habuerit testimonia. An juris cognitio ipsi sit, qualem id munus desiderat, nescio. Alia abunde habet. Siquid illi humanitus accideritGa naar voetnoot6, si ipse se minus parem sentiat, si non omnibus satisfecerit, erit forte ad te recursus. Et in ipso Anglicano itinere tibi subrepto aliqua esse utilitas potest: quia, si qui ibunt, rem societatis ut ego feci acriter tuebuntur, erunt et ipsi eo nomine Anglis sua attente imo et inique curantibus invisi. Si illis blandientur, malam a societate et ejus res intelligentibus inibunt gratiam. Magistratibus Amstelostamensium in hac procella, quam homines nihili incutiunt, magno animo juxta prudentiam opus est. Faex illa Romuli ubi pertimuerit, impune contemnitur. Praesidia illa ad tutelam urbis more vetustissimo ad nullius injuriam pertinent. Urit haec res Foederatos, qui Hollandiam ut provinciam regere sperarunt. Sed horum quanto iniquior postulatio, tanto magis frenanda est audacia. ScriveriumGa naar voetnoot7 bonum civem novi et de fratre ipsiusGa naar voetnoot8 tantundem exspecto. Rex hic exspectatur cum pompa inducendus intra hos quindecim dies. Interim subsistet in proximo rure. Ad opem MantuanoGa naar voetnoot9 ferendam dicitur iturus | |
CrequiacusGa naar voetnoot1, sed timendum, ne ingruens hyems Alpinum iter impediat et oppidum Casale prematur ab hoste. RohaniusGa naar voetnoot2 conditiones, quas stante Rupella recusaverat, nunc frustra optet: rex enim durior factus nec agere vult nisi cum singulis oppidis; et toties redeuntibus turbis sunt qui remedium ab ipsius ducis pernitie poscant. Rupellae munitiones nisi quae mari objacent dirutae ut et castellum in insula Redana; oppidi jura omnia et bona filioGa naar voetnoot3 addicta; regimen, per praefectos; religio utraque intra oppidi fines; omnium, quae bellum tulit fida oblivio. Obsidionis historia columnis et tabulis inscribitur nec quisquam exterus habitare ibi permittitur nisi regis singulari permissu, etiam e protestantibus nemo, nisi qui ante Anglorum adventum ibi habitaverit; arma oppidanis interdicta et conventus sub majestatis poena. Misi nuperGa naar voetnoot4 per MairiumGa naar voetnoot5 ad te schedas meas de obsidio Grollano et annexisGa naar voetnoot6, itemque tabulas, quia hic qui sculperet non erat. Rogo, agas cum senatore ReigersbergioGa naar voetnoot7 et una constituatis, quod ex usu tum publico tum privato nostro putabitis. Ego ex tantillo opere gloriam non spero. Parentibus me commendo et tuaeGa naar voetnoot8 ac tuis nostrisque omnibus. 25 Novembris 1628. Tui amantissimus frater
|
|