Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1332. 1628 november 9. Van A. SchottusGa naar voetnoot4.Tuae mihi redditae, vir magne, missae Bruxella a D. Oldenbarneveldii f.Ga naar voetnoot5 Antwerpiam, ubi adhuc Dei benignitate sani degimus et quidem in studiis in fessa hac aetate aliisque mala, nobis non gravi ita in studiis acquiescentes vivimus. Apud te bene esse e tuis facile cognovi ac belli intestini istic finem impositum recepta Rupella nondum tamen externo finito, utinam ne in nostros Belgas cudatur fabaGa naar voetnoot6, qui tot iam annos bellis atterimur. Assentior hominibus illis non usquequaque fidendum, quare Theodori Canteri ἀποσπάσματα tragicorum ac comicorum GraecorumGa naar voetnoot7 ne pereant atque manibus viri boni consulamus, si typographum istic reperies, qui edat, ubi Graecae in | |
pretio litterae sunt, quae si Parisiis exire sinas lucemque aspicere, quomodo Jacobus Hertelius quinquaginta comicorum sententias Graece et latine Basileae evulgavitGa naar voetnoot1, per mihi illique civi feceris benigne. Sic a funere nobis alii prodesse studeant. Quam vellem te quoque patriae, laribus, fideique maiorum restitutum viderem, priusquam haec senis lumina claudantur. Certe in dies sacris operatus, quod opto unice Deum precor, nostris ut castris milites. Cum Daniele H.Ga naar voetnoot2 usque eo φιλέλληνες sumus et videri volumus. Huius profecto Aristarchus in Nonni EvangeliumGa naar voetnoot3 in manibus erat, cum tuae mihi sunt redditae. Quam lepide sexces? nosti reliqua, quem nihil fugit antiquorum scriptorum. Adagialia nostra Novi Testamenti sub proelo apud Plantinianos sudantGa naar voetnoot4, et σπεύδουσι βϱαδέως temporum credo iniquitate, clauso iam oceano piratarum beneficio, ut vestri loquuntur iurisconsulti, vel ut Hiberae pronunciant gentes, veneficio. Ecquis calamitatum finis? Pacem, Deus, te poscimus omnes. Vale in Domino, nosque constanter non dilige modo, sed etiam adama. Antverpiae, octavo SS. Coelitum IXbri mense MDCXXVIII. A. Schottus. | |
Met andere, blijkens de betiteling ‘legato’ latere hand: Inscriptio erat Clariss. doctiss. viro Hugoni Grotio I.C. Legato Paris. |