Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1219. 1628 februari 5. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot9.Nihil magni in Gallia geritur, mi pater, quare argumentum a Venetis mutuabor, ubi res accidit non epistolis, sed Annalibus digna. Erat inter decem ejus | |
reipublicae principes ZeniusGa naar voetnoot1, vir magni animi, qui haud ita dudum coëgit, quod senatoribus licet, ducemGa naar voetnoot2 in leges jurare. Cum jurasset, ostendit, quae contra leges peccabantur ab ipso maxime et suis. Itaque impetravit, ut ducis filius cardinalisGa naar voetnoot3 juberetur Roma in patriam venire, ubi episcopatum habebat; duos alteros filios, qui in sexaginta virum consessu erant, inde legum auctoritate expulitGa naar voetnoot4. His peractis non multo post aggrediuntur eum sicarii et a caede quidem inhibiti sunt, sed digitos quosdam ei absciderunt multisque truculentissimis vulneribus petiverunt ipsi viscera. Domum reportatus mittit filios suos cum multis ministris, qui singuli singula vestimenta perfossa gladiis et sanguine stillantia populo omni inspectante in curiam deferrent ultionem flagitantes. Senatus indicibus impunitatem, praemium satis luculentum et jus unius captivorum e vinculis eximendi edicto proponunt. Paucis post diebus dux in senatum venit, ait nihil esse quod ultra inquiratur, cognitum sibi auctorem facinoris suo ipsius indicio. Eum esse filium suumGa naar voetnoot5, e duobus illis senatoribus majorem natu, domo tum absentem, qui ad se scripsisset impatientem se contumeliae in familiam suam illatae ab inimico eas poenas petiisse. Quo comperto auctorem se esse ut promissa praemia augerentur ei, qui legirupam vivum aut mortuum in manus publicas attulisset: quid dicam? Infelix, utcunque ferent ea facta nepotesGa naar voetnoot6.
Tam generosae virtutis exempla patria nostra forte nunc quoque desiderat. Ego non possum non optime sperare de ea civitate, in qua caritas liberorum patriae respectu vincitur. Hic Rupellae obsidium implet aures urbis et agger satis e voto procedens et contractae eodem Gallicae Hispanicaeque naves et horum operum non tam spectator quam censor SpinolaGa naar voetnoot7. Puto me antehac scripsisse fratri, si non scripsi nunc tamen et ipsum ac vos omnes oro, ita ut, si quas nancisci potestis annotationes de his, quae ad GrollamGa naar voetnoot8, quaeque ad novum e Rheno in Mosam transeuntem alveumGa naar voetnoot9 gesta sunt, eorum me faciatis participem. Oravi idem affinem ReigersbergiumGa naar voetnoot10; quare quod alteri deerit, alteri supplebitis. Comites Susanus et Roussyacus, Bulionii sororis sponsus, in carcere Bastiliano custoditiGa naar voetnoot11 metum cunctis protestantibus injiciunt rerum novarum multoque magis MileteriusGa naar voetnoot12 ex eodem carcere Tolosam missus supplicii, ut multi auguran- | |
tur, sumendi causa ob molitiones detectas indicio chartarum MontacutiiGa naar voetnoot1, quem fiducia legationis confidentem facit. Oro Deum ut patriae, tibi, matriGa naar voetnoot2, fratri, sororiGa naar voetnoot3, conjugibus eorum ac liberis ea det, quae ad salutem sunt. Lutetiae 5 Februarii 1628. Hanc schedulam velim affini D. senatori Reigersbergio tradi. Tibi obedientissimus filius
|
|