Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1131. 1627 februari 7. Van J. HemelaerGa naar voetnoot10.Ioan: Hemelarius Hugoni Grotio ὑγιαίνειν ϰαὶ εὐπϱάττειν. Quas mihi VerdussiusGa naar voetnoot11 bibliopola noster cal. Iuliis datas tradidit una cum novo illo ingenii tui et accuratae eruditionis foetuGa naar voetnoot12, ad eas iam tum a manu calentes et iterato postea respondere paravi, sed nescio quomodo nunc interrumpentes occupationes, nunc latoris idonei copia negata hactenus me sustinuerunt; sed oportune nunc subvenit iste e Batavis amicus a candore non minus quam a morum et studiorum elegantia mihi coniunctissimus, qui has tradet, nomine Ioannes Franciscus Slingelantius. Spero tamen meliorem in hisce meis perferendis successum quam praecedentium, quas olim - eodem coram tradituro - ad te destinavi cum gratiis de StobaeanoGa naar voetnoot13 munere, de Iure belli et pacisGa naar voetnoot14, quae quidem tum Parisios destinatae, ubi tunc amicus iste agebat, non nisi post discessum eius traditae et Ulysseis erroribus agitatae Bruxellas redierunt atque ibi obhaeserunt. Quod autem ad ultimas istas attinet, eas accepi gratissimas, dum per occasionem ministerii mei ecclesiasticiGa naar voetnoot15 ad reductius et sacratius sacellum templi nostri pergerem; ibique officio et dispensatione sacra perfunctus eas aperui | |
et legi, nec nisi praevio ad praesentem ibi Dominum meum, cui - ut hoc ingenue dicam - venerabundus et pro te supplex accideram, pro salute tua tuorumque voto precibusque conceptis. Vis dicam ingenue, quos in perlegendo animi motus senserim? quales ii solent, qui a charissimo seu fratre seu amico ex dissitis longe oris expectatissimas, sed sollicitae morsu mentis acerbas aliquando acceperunt. Commota sunt mihi - quid dissimulem? - viscera et excussae oculis lachrimae consideranti tantam in viro a natura pariter et arte tam eximio in homuncionem aliquem gratitudinis demonstrationem, ubi vix umbra subsit debiti, tanta penes illum a Deo et industria instrumenta collecta ad solidam Christianam virtutem ex eaque praemia aeterna assequenda facultatem oblatam et tamen non minorem erga authorem omnis illius boni - ex zelo quidem, qui non secundum scientiam sit - ingratitudinem, dum Illi, haud obscure aut dubie per omnes istos vitae viaeque alternantes casus cursusque ad verum sui cultum et salutarem gratiam invitanti, vocanti, imo tantum non compellenti, nondum respondere satagat per obedientiam. Unde et cum Deo meo - in altari praesente - quasi contendere et expostulare querulus praesumpsi: ‘Ergone, bone Deus, a tali viro et amico capite, cuius quidem bonum tam charum mihi atque proprium foret, malum tamquam proprium triste, debebo post momentaneam seu notitiam seu amicitiam, tota paullo post aeternitate divelli! ergone vas hoc a te tam insigni torno effictum, tam selecta argilla concinnatum servire sustinebit ignominiae potius quam honori auctoris sui, et post sideratum velut manu tua, aeternam ad contumeliam comminui debebit! an renovanda saltem, quod aeque abominamur, in tam illustri capite, excellentium quondam virorum et ingeniorum, Salomonis, Origenis, Tertulliani, dubiae et controversae exempla salutis! quin tu potius tange, domine, tange montes istos, et fumigent, prosterne, si opus sit, quod et facere occepisti, hunc Saulum et surgat Paulus, et non modica adversitatum et exilii vexatione doctior discat contra stimulum tuae erga eum paternae sollicitudinis diutius non recalcitrare. Fac, immo, o Domine, quod S. Caecilia olim affini suo Tiburtio, pium veritati Christianae ab illa ostensae praebenti assensum, gratulabunda dixit: hodie te fateor meum esse cognatum, cum te, quae est in Christum fides, contemptorem fecerit idolorum; idem ego amico aliquando dicere possim: hodie meum te fateor popularem, fratrem et amicum, cum te orthodoxa catholica fides contemptorem fecerit profanarum haeresium et in apostolica fide novitatum; da, o Domine, ut cum tali viro, cui me ut patria et saeculi cursus, ita forte non spernenda animorum, ingenuitate Batava, contesseratio coniunxit, una sit fides mentium, pietas actionum et spes viva futurorum’. Haec et similia cum Deo meo magno, certo et recto affectu me tunc collocutum memini; ut non in ventos vota dispersa sient in tua tute manu positum recordabere. Neque enim sane fatali necessitate cogimur, sed mors et vita ante oculos nostros et in manu sunt eligentis cooperante quidem gra(tia) divina, quae homini, quod est in se facienti, deesse nequaquam solet. Sane ut exemplis Lutetiae, isto morum in luto et corruptela, obviis ad recta ducaris vix confido, multum enim etiam in ecclesiastici ordinis principibus et apicibus ibi redundat vanitatis, fateor, sed haec talia nosse debes nec ab ecclesia nec a piis probari. Neque enim haec morum σύνχυσις vitio religionis contingit, quam ipsa vel maxime detestatur, sed ab hominum malitia, qui timoris Dei, ut fit, obliti nihil minus quam catholicae vitae legem et disciplinam sectare et adimplere curant. Spectanda sunt et ponderanda servorum Dei et secundum fidem viventium exempla, etsi non in oculos promiscue incurrentia, | |
quia ipsi, ut ait D. GregoriusGa naar voetnoot1, inventum thesaurum Evangelicum abscondere satagunt, ut servent, ipsisque studium caelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit, nisi et hoc ab humanis laudibus abscondunt: depraedari enim desiderat, qui thesaurum portat in via, ideoque et bona, quae agunt, cum magna cautela tenere satagunt, ne per hoc, quod ab ipsis recte geritur, favor aut gratia humana requiratur, ne appetitus laudis subrepat et quod foris ostenditur, intus a mercede evacuetur. Et quamvis, inquirere si liberet tibi, non desint ibi tum in populo, tum vel maxime in religiosi instituti personis exempla Christianarum et heroicarum virtutum, tamen ut per me tibi specimen aliquod ostendatur orthodoxae veritatis et vitae se fidei isti conformantis, duos tibi submitto, unum ex me avunculo, alterumGa naar voetnoot2 excelsiorem ex Huntlaeo - cuius librum olim accepistiGa naar voetnoot3 - itidem avunculo, nepotes: illum Caelestinum mutato, ut fit, per religiosam professionem nomine, hunc Archangelum nuncupatum, ut quod Hemelarii non potuerunt verba, persuadeat Caelestini vita et scriptio, quod Huntlaei non effecerunt argumenta, neque Angeli custodis a me submissa hortamentaGa naar voetnoot4, id perficiant Archangeli acta, quae post consummationem eius nunc in securo posita sine periculo divulgata laudantur. Et quidem tum Huntlaeum ipsum laboriosis meritis illustrem et Archangelum vitae ad normam perfectionis Evangelicae iam transactae laudibus inclytum ego ut pro vobis talibus intercedere apud Deum, cuius iam visione, ut pie credimus, defuncti beatifica fruuntur, non ambigo, tum de Caelestino, etiamnum, superstite - ut, de absente, confido - affirmare tibi possum, continuam etiam me commendante tui memoriam in arcanis orationum recessibus perpetim conservari, non apud ipsum solum, sed apud totum similium in unum conspirantium fratrum eius coetum, et sacri carceris sive claustralis ergastuli conventum B. Mariae de Carmelo dictae consecratum. Nepos autem iste reverendi patris et domini Iacobi Gordonii Huntlaei, ut a socru clarissimi domini et amici nostri Ioannis WoueriiGa naar voetnoot5 - equitis nunc et consiliarii regii ac aerarii regii curatoris - olim hospitio acceptus et subsidio studiorum annuo adiutus pie fuit, ita in domo hac mea - ubi tunc schola humanarum litterarum exercebatur, quod mihi gratulor - habitasse narratur ibique et studiorum et pietatis fundamenta iecisse, unde et illi in tantam heroicae virtutis altitudinem structura surrexit: cuius narrationem ex libello, quem hic adiunctum dono mitto - si, quod spero et rogo, legere non aversaberis - plenius cognosces et ad Christianae perfectionis normam explorare poteris. Nepos vero meus, olim parvulus tempore induciarum contubernalis mihi et deinde a patre in Hollandiam | |
revocatus, postquam ex octo aut decem forte annorum intervallo per obstantes tum difficultatum variarum tum periculorum et tentationum catervas eluctatus feliciterque ad me redux et a me liberaliter destituente patre in studiis sustentatus, cum forte libellum - quem hic quoque habebis patris Cartagenae de Sacra Antiquitate ordinis Carmelitici - et in eo praefixum a me olim carmen, quo laudes illius instituti, ad modos Horatii, adumbraveram, evolvisset, multisque ad deum precibus et virorum prudentium consultationibus adhibitis de vitae genere serio deliberasset, illud vitae genus sibi eligendum putavit, arduum sane et multis difficultatibus obseptum, sed consolatione divina saepius accedente, ut ipse refert, suavissimum. Est in eo vitae instituto summus rigor, perpetua a carnibus abstinentia, summa paupertas, nuditas, quotidiana mortificatio, vigiliae, silentium, disciplinae, chameuniae, cilicia, ieiunia, psalmodia, oratio, et meditatio continua, cellae solitudo et assiduae aerumnosae vitae vices, ad id tamen videmus et nobilissimos iuvenes et florem studiosorum Lovaniensium, litteris, opibus, ingeniis ornatissimum quotidie confluere, ita vera virtus et beata ex ea aeternitas oculis mentis conspecta mirabiles sui amores in cordibus excitat vere credentium. Mitto autem nepotis, ut dixi, mei in specimen tres epistolas, ex quibus, ut ab ungue leonem, dignosces et - quod unum nunc ago - iis lectis Archangelique Gordonii perspecta vita - petito superne lumine Spiritus Sancti - diiudicabis: possitne talis vita, - qualis et SS. patrum BasiliiGa naar voetnoot1, NazianzeniGa naar voetnoot2, AntoniiGa naar voetnoot3, HyeronymiGa naar voetnoot4, AugustiniGa naar voetnoot5, etc. fuit - vera fide destituta censeri et illi omnes tales idololatrae, infideles, haeretici et fide damnabiles - quod longe, ut abest, absit - haberi, quales certe esse debent, nisi catholica Romana fides, quam ipsi omnes mordicus tenuerunt tenentque, sit vera fides ad salutem omni credenti necessaria. Haec, quaeso te, mi Groti, etiamnum vide et explora et penitius etiam tibi Parisiis illa vitae capucinorum et discalceatorum patrum exercitia institutaque examina, cum iisdem ordinis patribus, sodes, etiam confer; experiere in silentio et per visum plura te doceri posse, quam per curiosae disputationis auditum: verbisque opus non erit, ubi tam luculenta rerum testimonia adesse demonstrantur. Quod ut, tempore adhuc tuo, et hac ‘ruente tibi hora’Ga naar voetnoot6, ut libenter et serio facias, per communem, quem veneror, Deum creatorem, per salutis tuae amorem, per meum erga te rectum, ut profiteor, affectum, per quidquid venerandum carumque tibi in hac vita et in futura desiderandum esse potest, obtestor et rogo. Res magna est, et ineffabilis aeternitas, res tamen periculosa, de summa rerum cernens et mox, forte aut hodie, nos oppressura: quae utinam me, utinam et te ita deprehendat, ut ad confertius illudque interminabile Sanctorum gaudium perpetua boni omnis communione fruituros insimul aliquando coniungat. In quo voto, numquam dum vivit alter nostrum finiendo, nunc finio tibique sacri spiritus ad veritatis lucem capiendum charisma de sursum a Patre luminum clementi praeventione affundi ex animo precor. Sic mihi sic tuis et praesertim ipsi tibi vale, ut valeas et exultes in aeternum. Quod amoris officium mihi expressit verbosius hocce scriptum tu, bone, boni consules et, ut vicem benevolentiae | |
referas, non invitus leges, sic precor. Ita sim, ut esse opto, perpetuo amicitiae foedere semper totusque tuus. Datum Antverpiae die 7. Februarii, M.DC.XXVII. | |
Adres: C.D. Hugoni Grotio I. Cto. Lutetiam. In dorso schreef Grotius: 7 Febr. 1627 I. Hemelaer. |
|