Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend983. 1625 Mei 23. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Gratias habeo, Frater optime, pro his quae me edoces. Literas quas inclusas vides, rogo cures quamprimum et quam certissima ratione perferri ad eumGa naar voetnoot3 qui nuperas tradiderat. Utinam recta in castra mittere possem, quo recentiora nuntiem. Nam nunc ne puteant vereor. BuonusGa naar voetnoot4 ne mihi imposuerit, vereor. Amat ille libros in Gallia potius quam alibi vendere: at mea refert ut ubique comparentur. InscriptionumGa naar voetnoot5 prima quae tibi placuit, aliis etiam probata et in nummo posita est. De Ultraiectina praefecturaGa naar voetnoot6 gaudeo; de Hogerbetio quid futurum sit aveo scire. AlmondiusGa naar voetnoot7 hic fuit, sed nihil ex eo intellexi. De MairioGa naar voetnoot8 cogita. Uxor PisonisGa naar voetnoot9, qui res Mansfeldii Hagae curat, hic nobis numeravit trecentos florenos, ut ille Hagae eos reciperet. Itaque ad te misimus schedium cambii quod vocant, et in Zelandiam scripsimus, ut tantundem ad te statim mittatur. Rogo ubi schedium conspexeris, a te aut amico aliquo numeres summam, intra paucissimos dies recepturus. Ad Genuam et Rivam manet bellum, tardo progressu. Subizii pax speratur. Vidimus hic intrantem in urbem magna cum pompa Legatum BarbarinumGa naar voetnoot10, patruo Pontifice nobilem, qui venit pacem commendaturus. Consilia publica multum a Breda pendent. Utinam brevi inde nobis boni aliquid nuntietur. Ego occasionem mittendorum ad vos librorum adhuc quaero. Interim opto valeas cum parentibus, uxore et propinquis. 23 Maii 1625. Tui amantissimus Frater
|
|