Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend985. 1625 Juni 2. Van N. van ReigersberchGa naar voetnoot3.986. 1625 Juni 6. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot4.Sequor, ut par est, tuum, Pater optime, consilium: neque omitto occasiones scribendi ad Principem ut vides. Utinam celerius curari literae possent quae gratae esse nequeunt, nisi et recentes sint. Illud cum SpessioGa naar voetnoot5 caute agendum est, ne ego pro reditu cuiquam supplicare videar, quod facere me aut facturum nego. Tum vero ille amicus est iis qui nobis nihil boni volunt. Equitatus nostri culpaGa naar voetnoot6 de qua scribis et hic arguitur. Bredae iactura multum hic de Reipublicae nostrae dignitate deteret. Utinam praeclaro aliquo facinore resarciri damnum posset. Valde desidero intelligere eventum Hogerbetiani negotii. Exspectantur hic Legati a Subizio et Rupella in spem pacis civilis, quae multum promovebit arma externa. Rex Ambianum usque sororem Angliae Reginam deducit: mater et Galliae Regina eandem ad Bononiam Morinorum usque prosequentur. Dicitur inauguratio Brittannica dilata in mensem Septembrem. Nihil hic est aliud. Itaque id unum restat, ut te, matrem et qui nos amant Deo sospitanti commendem. Valete. Lutetiae 6 Iuni 1625. Tibi obedientissimus filius
|