Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend987. 1625 Juni 13. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot7.Iter tuum, mi Frater, recte tibi processisse ex animo gaudeo. StrideniiGa naar voetnoot8 viri optimi filium desidero amplecti. Meretur patris virtus, ut eum faciamus plurimi. Ad Scriverium scripsisse me illo tempore memini ut et ad amicos alios. | |
An ApologeticiGa naar voetnoot1 edendi spem ei fecerim, non satis succurrit. Mairio, si velit, mittam libri mei exemplariaGa naar voetnoot2. Pretium ei dicam tres florenos. Excurrit liber in quintum usque AlphabetumGa naar voetnoot3. Quando BuonusGa naar voetnoot4 nos fallit, per eum curari poterit ut librorum a me editorum nomina in Catalogo compareant. PoemataGa naar voetnoot5 si edere cupiat, non intercedo, dum typographica errata corrigantur. In SilvaGa naar voetnoot6 nihil muto, aut sic edenda est, aut edenda non est. Quod si illa eo modo tolerabilis non est, sane et alia quae hic scripsi pleraque tolerabilia vix erunt. Tamen consilium hac de re tuum audire aveo. De schedio cambiiGa naar voetnoot7 quod curam suscipis gratum est. Uxor negotium sibi ab amicis iniunctum curabit. Legatus PontificisGa naar voetnoot8 librum meum de iure pacis et belli diligenter legit: et dicitur non improbare, quanquam offensus primo quod Episcopi Romani legisset nomenGa naar voetnoot9, assuetus superbioribus titulis. Dubletus et Nicolaus NormannusGa naar voetnoot10 ex Romano itinere incolumes hic adsunt. Reginae tres eunt Bononiam. Rex non ultra Ambianum progressus, it Fontembellaqueum, et inde porro, ut putatur, Compendium. Nutant hic consilia inter bellum externum et civile. Utinam qui hic exspectantur a Rupella et Subizio legati aliquid adferant quo Regem non alienum a conciliatione demulceant. Italicum bellum lentum negotium est. Bredae damnumGa naar voetnoot11 multum hic nocet famae partium et Legati molitionibus patrocinatur. Rogo inclusae hae literaeGa naar voetnoot12 quam celerrime curentur; addam id nunc semel, sed ut perpetuo valeat, ne quis quamvis amicus de hac literarum missione aut de eo quod ore respondebitur quicquam resciscat. Minima enim effutitio magnum rebus nostris adferre incommodum posset. LucanumGa naar voetnoot13 libenter legam, et cum manuscriptis etiam conferam primo otio. Sed scire velim exemplaria quae dicis sintne ex editione mea veteriGa naar voetnoot14, an ex nova mihi non visa. Nam si posterius hoc est, opus erit exemplar mihi mitti. GondomariumGa naar voetnoot15 ab Hispania Legatum, magnum impostorem, cras hic exspectamus. Vale mi Frater, et nostros saluta. Lutetiae 13 Iunii 1625. Tuus totus
|
|