Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend989. 1625 Juli 4. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Novi, mi Frater, nihil hic habemus. Nam et Riva adhuc obsidetur, nec multum promotum est ad Savonam. Etiam de pace interna externaque incerta adhuc omnia. Omnium oppidorum, quae Protestantes adhuc tenent, Legati sunt in Aula, inter quos MileteriusGa naar voetnoot2. Poemata, quae hic feci, coepi colligere. Si facienda est editioGa naar voetnoot3, velim fieri sine mea auctoritate: quia in hoc rerum mearum incerto non amo quenquam offendere. Sunt autem in ante editis multa, quae calorem partium praeferunt. Libri mei de iure belli ac pacis exemplaria prima occasione ad te mittam, ut des MairioGa naar voetnoot4 et, si is quoque velit, IansonioGa naar voetnoot5 qui Amstelodami est. Pretium dixeram scutati. Sed puto augeri posse decem amplius solidis quos stufros dicimus: nam hoc in Hollandia eos aestimavimus. Buonus quoque intendit pretium. Ad affinem nunc nihil, deest enim materia. Nec ille inutilibus verbis onerandus est. Mylii causa faciam quicquid meae erit opisGa naar voetnoot6. Nautam illum nondum vidi. De SenecaGa naar voetnoot7 et LucanoGa naar voetnoot8 cogitabo. Nescio ex quo didicit Salmasius Heinsium in negotiis publicis perpetuo occupari. Galliae Architalassus cum nostrorum navibus Rupellam versus it. Angli octo suas in bellum Ligusticum promittunt, in civile bellum negant. EspernoniusGa naar voetnoot9 circa Montem Albanum vasta facit omnia: quae eo pertinent ut ad aequiores conditiones redigantur hi qui Rohanii et Subizii partes sequuntur. GondomariusGa naar voetnoot10 ab Hispania Legatus iam hinc discessum moliri dicitur. Vale, mi Frater, et meo uxorisque nomine saluta parentes et alios qui nostri cura tanguntur. Lutetiae 4 Iulii 1625. Tui amantissimus Frater
|
|