Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend984. 1625 Mei 30. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot11.Quod te oravi, Frater optime, idem et Reigersbergium oravi, ut iunctis consiliis conaremini sublevare rem nostram. Qua tu in me sis fide atque animo, satis mihi constat: neque possum gratias satis magnas agere pro tanta mei rerumque mearum cura. Deus reddat. Spero illum quoque meis precibus hoc daturum ut concordia inter vos constet, quod maxime cupio atque exopto. Optandum | |
esset ut novo Duci faventiorem se praeberet fortuna, quo magis sufficiat constituendae Reipublicae. De Losecatio quod scribis solatur me. En iterum literas quas ille curetGa naar voetnoot1: atque utinam tuto recta ad castra posthac possem mittere quo recentiores adveniant. Pro Hogerbetii libertate sollicitus sum, et ipsius senis optimi causa et nostra: est enim res ad exemplum pertinens. BasiumGa naar voetnoot2 salutes rogo. Curatum est quod iusserat. Est iterum apud nos Graswinckelius, et scribit ipse. Ad Genuae obsidium parantur omnia. De pace Subizii spes est. Riva siti premitur. Vale cum parentibus et boni consule quod toties tibi molestus esse cogor. Vides literas solita via curandas. 30 Maii 1625. Tuus tui amantissimus
|
|