Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend992. 1625 Juli 18. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Gratae fuerunt, mi Frater, ut solent semper tum tuae, tum patris literae. Mallem in curandis literis usus esses consilio MelissaeiGa naar voetnoot6. Nam et prudentia et auctoritate valet, nec quicquam facile sine ipso confieri poterit: quare et valetudinem ipsi et gratiam apud Principem opto ex animo. Ego multum vereor ne Principi hoc tempore minus grata sit toties repetita scriptio,
Et nomen subeam quod dicitur officiperdaGa naar voetnoot7.
De Pisoniano negotioGa naar voetnoot8 transacto gaudeo, gratiasque tibi habeo. MiropianumGa naar voetnoot9 commendo. Chartae de quibus scribis penes me non sunt. HautainiusGa naar voetnoot10 cum sua classe ivit Rupellam pugnaturus in Subizium, ni pax ante coeat, ad quam impetrandam viginti ferme legati fratrum Rohaniorum et civitatum ad Aulam sunt. Interim ad Montem Albanum et Nemausum EspernoniusGa naar voetnoot11 et TheminiusGa naar voetnoot12 omnia vasta faciunt, etiam stirpitus excisis vitibus atque arboribus, exaratisque pascuis. Pontificius LegatusGa naar voetnoot13 adhuc in spe est conficiendae pacis Italicae. GondomariusGa naar voetnoot14 Hispani Legatus totum hoc negotium silentio praeteriit, quasi salutandi Regis causa tantum venisset. Collocutus tamen est cum Legato Pontificio, et Reginae matri dixit ipsius esse ut iure matris Regibus tot et | |
Saubaudiae Duci, tanquam suae familiae filiis, imperet quod opus factu iudicet: Regem suum ita amantem esse Regis Francorum affinis sui, ut ipsius causa quidvis facturus sit, sive pacem, sive bellum velit. In Italia urbs Aqui recepta est a Gonsalvo CorduaGa naar voetnoot1, qui nunc armis praeest non tanquam Hispanicis, sed tanquam Imperatoriis. Id enim nomen praefertur. Exemplaria de Iure belli ac pacis pro te ac patre pertulit GeldorpiusGa naar voetnoot2, qui Amstelodamum detulit; unde iam ad vos, spero, pervenerint. In Zelandiam iampridem misi aliqua, quae librarii postulabant. Quod si vestrates postulassent habuissent et ipsi, attamen constitui satis multa brevi in Hollandiam transmittere, simul nactus ero qui perferat. Notas meas ad Senecam FarnabiusGa naar voetnoot3 legit et ubi visum sublegit. Nunc ego videbor me ipsius plumis ornare. Rogo intelligas an verum sit quod dicit Scriverius, propediem a se novam parari editionem, an more suo promittat tantum: quod si sit, rectius faciam si hic notas meas edam cum versione PhoenissarumGa naar voetnoot4. Vale mi Frater. Parentes et proximos saluta quaeso. Losecatium commendaveram nuper fratri MagniGa naar voetnoot5 eius qui obiit, quique liberorum fratris tutor aut curator est, ut quae munera Bergambacti obeunda ab ipsis pendent, illi committantur. Quod sibi curae fore spopondit. Sed quia diutius hic moratur quam putaveram, puto de illis muneribus actum iam aliquid. Valete. Lutetiae 18 Iulii 1625. FirantioGa naar voetnoot6 gratulor dignitatem. Quo loco sint res WilhelmiGa naar voetnoot7 nostri et sperataeGa naar voetnoot8 ipsius scire avemus. Tui amantissimus Frater
|
|