Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend978. 1625 Mei 12. Van N. van ReigersberchGa naar voetnoot4.979. [1625] Mei 16. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot5.Quanquam quod vobis nuntiarem nihil magnopere erat, tamen vel ideo scriptionem intermittere nunc nolui ut sciretis quae περὶ τοῦ ὑψιβρεμέτουGa naar voetnoot6 ex vobis intelligo, mihi longe gratissima esse. TuningiiGa naar voetnoot7 amicitia sedulo vobis colenda erit. Hogerbetii negotium quo sit evasurum scire valde aveo. Erit id nobis aliquod futuri indicium. Legatus PontificiusGa naar voetnoot8 hodie hic expectatur pacis conciliator: sed male se habent principia, quod in mandatis ipsius Rex nominatus est Rex Francorum, non et Navarrae: quo offensa Curia vetuit eum potestate sua uti, donec Roma codicillos accepisset Regi sua nomina tribuentes. Offendit et Episcopos obviam sibi missos, quos cum Episcopali habitu admittere noluit, tanquam eorum officium cessaret se praesente. Rivae fames exspectatur insesso lacu per quem commeatus adventabant. Et ad Genuam iam trans montes in planitiem urbi praeiacentem ductus est exercitus, magna spe perficiendi obsidii ubi naves nostrae adventaverint. Velim frater sciscitetur an quis Lugduni librarius | |
libri meiGa naar voetnoot1 exemplaribus egeat. Amica qui per fratrem literas ad nos miserat gratias agi velim. Rescribemus ubi quid scitu dignum inciderit. Interim quae vobis scribimus, eorum per vos fieri poterit particeps. Soror regia cis paucos dies abitum molitur in novum Regnum. Velim per MelissaeumGa naar voetnoot2 tentari SpessiiGa naar voetnoot3 animum: ecquid mihi bene velit. Metuo ne Maurerii amicitia mihi apud ipsum obstet. Vale cum matre, fratre et proximis. 16 Maii 1626. Tibi obedientissimus filius
| |
Adres: Aen mijn heer mijn heer de Groodt in 't hof van de Graef van Hohenlo tot Delft. Port. 6 st. In dorso schreef Jan de Groot: Hug. Grotii 16 Maii 1625. |