Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend980. 1625 Mei 16. Van S. EpiscopiusGa naar voetnoot4.Vir Amplissime. Si mortem fratris mei accepisti tanquam fratris tui, quo me animo eam accipere aequum fuit? Diu credidi vix quidquam gravius aut acerbius in hoc exilio meo accidere mihi posse. Id nunc experior. Nec enim fratris modo sed patris imo utriusque parentis loco mihi fuit dum vixit, eratque, quod de Davide et Ionathane dicitur, anima eius colligata cum anima mea, adeo ut me paene supra animam suam diligeret. Sed quid faciam? Ita placuit supremo rerum nostrarum arbitro. Is Dominus erat, qui eum mihi non mancipio sed usui dederat, idem abstulit, redditurus eum quando veniet ut admirandus fiat in sanctis suis et glorificetur in fidelibus suis. Sit nomen eius benedictum, quod me tanti boni et tam ingentis solatii usufructu hactenus dignatus fuerit. Quantum in eo boni omnes perdiderint, bonorum est aestimare. Id unum scio: nihil prius potiusque habebat in vita sua quam ut de bonis omnibus atque imprimis innoxie adflictis vitaeque famae et conscientiae bonae studiosis bene mereretur seque totum eorum usibus impenderet. Hoc agebat et in hoc totus erat ut conscientiam suam Deo suo et studium suum veris Dei cultoribus probaret nulli mortalium gravis nisi sibi ipsi, ut omnibus, ubi ubi poterat, prodesset. Hoc vero testimonium gaudeo eum etiam a te, vir Amplissime, post mortem suam referre. Det modo vicissim ei Dominus invenire misericordiam apud Dominum in die illa, ut laus eius non sit ex hominibus sed ex Deo. Ego interim operam dabo ut patientia in me perfectum opus habeat, et divinae voluntati morem geram, quo me cunque trahet retrahetque, ne forte inidoneum me reddam, quo minus tam bonum fratrem revideam in beato aevo isto, quod ἡ ἀποϰαραϰοδία τῆς ϰτίσεως ἀπεϰδέχεταιGa naar voetnoot5 et nos iam συστενάζοντες ϰαὶ συνωδίνοντες. Pro labore in perlegendo maculoso et fastidioso scripto meo immortales gratias ago. Iudicium adeo grate et benignum non merui. Expressit id, credo, non scripti meritum, sed vester amor. Bene habet. Fiduciam inde concepi, ut quae restant paucula non illubenter transmittam. | |
Misissem ea iam pridem, sed funesta et assidua paene de morbo et morte carissimi fratris cogitatio rerum aliarum omnium curam et memoriam mihi expectoravit. Ignoscite iustissimo dolori. Notas et censuras vestras, si placet, praecedentibus iungite, ut una opera deinde eas aut per epistolam ex vobis resciscam, aut, si res meae ferent, coram ex vobis intelligam, et quid porro faciendum scripto isto putetis cognoscam. Epilogus restat. Sed is nullo negotio absolvi brevi potest. Vale vir Amplissime cum dilecta coniuge et familia tua, et me iterum orbum amore tuo dignare. Salveat a me Clariss. D. Tilenus. 16 Maii 1625. Rhotomagi. Tuae Amplitudini addictissimus
| |
Adres: Amplissimo viro D. Hugoni Grotio Lutetiae Parisiorum. |