Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend973. 1625 Mei 1. Aan S. EpiscopiusGa naar voetnoot1.Fratris tuiGa naar voetnoot2 mortem, vir Clarissime, tanquam mei fratris accepi. Satis enim intelligo quantum in eo et boni omnes perdiderint, et tu imprimis, cuius praesens calamitas non alio magis solatio sublevabatur. Sed nimirum Deo placet non uno genere adversorum patientiam noatram experiri. Ac tibi quidem quin satis sit ad haec et alia toleranda fortitudinis neutiquam dubito. Ego ut tuum exemplum sequi possim quantum potero annitar. Legi magno meo cum fructu et voluptate quae Cameroni iterum opposuisti Solidissima esse iudico et argumenta tua et responsa; idem V.C.D. Tileno videtur. Minuta quaedam quae annotavimus, aut tibi aperiemus, huc si veneris, aut si id non ferunt res tuae transmittemus. Tibi ut similia multa opera possis procudere et vitam et valetudinem opto felicem. Illud ἄστρεπτον in definitionibus Nicaeensibus, de quo pridem scripseras, movere neminem debet. Tota cum Ario controversia erat de natura illa Christi quae ante incarnationem exstitisset. Eam Arius Angelicam aut ab Angelica gradu differentem, ideoque mutabilem, alii divinam vere ideoque immutabilem statuebant. Vale vir doctissime et nos diligere perge. Cal. Maii CIƆIƆCXXV. Lutetiae. Tuus tui amantissimus
| |
Adres: A monsieur Monsieur Episcopius. In dorso schreef Episcopius: Datae 1 Maii, acceptae 4 Maii. Respondi 17. Iudicium D. Grotii de fratre et scripto meo contra Cameronem. |
|