Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend977. [1625 Mei 9]. Aan N.C.F. de PeirescGa naar voetnoot2.Accipe iussis Carmina coepta tuis, ait PoetaGa naar voetnoot3. Ego vero, Peiresi amplissime, non carmen, sed librum tibi mitto, tuo hortatu tuisque auspiciis coeptum. Adderem, quod ipsa haec mea in Gallia habitatio non parum tibi debet, quo conciliante in virorum maximorum notitiam perveni: ita ut hoc quoque titulo, si quid inde fructus nascitur, id a te possit vindicari. Si dicam magno mihi dolori esse, quod tuo conspectu tuisque colloquiis frui non licet, dicam quod verissimum est, sed huic damno solatium aliquod adhibet V.N. frater tuus, frater sane, non natura tantum, sed morum humanitate, qui etc. |
|