Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend976. 1625 Mei 9. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Mortuum Principem, militiae clarissimum ducem, utinam et in Republica bonis usum consiliis, aula haec cum moerore summo accepit. Gaudemus omnes in isto rerum transitu nihil usquam turbatum. Et sane non alias magis concordia opus. Utinam Bredae soluta obsidio novo duci gloriam conciliet. Hogerbetii negotium quo exiturum sit scire aveo; item quae leges praefecturae Hollandicae de sacris, de magistratibus. Testamentum simulatque apertum erit, exemplum eius huc ut mittatur pervelim. Est nunc hic AlmondiusGa naar voetnoot4 ex castris Arausionem missus. Ex eo de patris ipsius consiliis circa res nostras nihil intellexi. Regi librum meumGa naar voetnoot5 obtuli: accepit satis benigne, ut et procerum alii. Soror regia nubet die Dominici venturo. Legatus PontificisGa naar voetnoot6 hic aderit sub Pentecosten: in cuius codicillis reprehenditur quod Navarrae titulus Regi asscriptus non est. Gavium urbem communibus armis captam donavit Rex Sabaudo. Subizius adhuc in armis perstat, quanquam de pace semper calent sermones. Dolet mihi quod hoc rerum nostrarum statu aliquid aemulationis esse video inter vos et affinem Reigersbergium, qui sane eodem quo vos animo res meas curat, mihique saluberrima consilia suggerere nunquam desinit, nullique parcit operae quae mihi possit esse utilis: de quo vos cupio esse quam certissimos. Etiamsi summa consiliorum conspiratione res nostras promoveamus, satis habiturae sunt difficultatis. Offendit Gallorum animos quod qui suorum apud nos militant in exigendo sacramento | |
Anglis postpositi dicuntur. Vale mi frater cum parentibus et libri meiGa naar voetnoot1 exemplaria prima commoditate exspecta. IX Maii CIƆIƆCXXV. Lutetiae. Tui amantissimus frater
| |
Adres: E. Hoochgeleerde Mr. Willem de Groot advocaet: in 't hoff van de Graef van Hohenloo tot Delff. |
|