Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend970. 1625 April 25. Aan W. de GrootGa naar voetnoot1.Facis mihi rem gratissimam, Frater optime, quod me rerum quae apud vos geruntur ignarum esse non pateris. Literas quas miseramGa naar voetnoot2 curatas quovis modo optassem. Nam talium gratulationum nisi recentes sint perit gratia. Nobis hic felicia omnia nuntiantur ex Italia, ubi sex millia a Mediolano Genuae subsidio venientia caesa sunt a Sabaudis et capti primores, Spinulae cognati et cognomines. Gaviae arx brevi capienda a Comite stabuliGa naar voetnoot3 speratur, et Riva a CoeuvrioGa naar voetnoot4. Interim pergit honesta consilia turbare Subizius, pacis oblatas rationes praefracte hactenus repudians, quod multi verentur ne in magnum eius partis malum erumpat, si per Legatum PontificisGa naar voetnoot5 pax externa sarciatur. Nolet enim Rex copias tam validas detinere inutiles; nec videbitur alibi usus maior esse, quam in liberando Regno a parte tam tumultuosa et toties intercedente bono publico. Sed haec Deus avertat. MairiusGa naar voetnoot6 si a mercatu exemplaria attulit doleo, nam et correxi quaedam et indicem adieci post tempus mercatus. De SellingeroGa naar voetnoot7 pergas rogo inquirere; et siquid in Hogerbetii causa promovetur. Sunt qui putant non exiturum sine aliqua professione in gratiam potentum. Novi viri animum nec quicquam ab illo non generosum exspecto. De Daetselaria scripsit aliquoties pater. Sed mihi nunquam probata sunt absentium circa baptismum testimonia; deinde haec etiam tempora non videntur mihi apta tali consilio. Uxor ad ipsam scripsit et suaviter excusavit. Velim id pater in bonam accipiat partem. Vossii orationem in funus ErpenniiGa naar voetnoot8 videre desidero: iuste enim amo quicquid ab ipso proficiscitur. Poteris et ex ipso quid de Socinianorum adversus me scriptoGa naar voetnoot9 sentiat exquirere. Quod scribis Remonstrantibus quibusdam omne bellum improbari, eam mentem Hispanis quam Batavis dari malim. At ego moderata secutus sum, et tamen vereor ne multis quibus usui bellum est valde displiceam. Vale cum Patre, Matre propinquisque omnibus. Lutetiae 25 Aprilis 1625. Tuus tui amantissimus Frater
|
|